Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Eandem fortunam non meritam, sed temporibus adductam nacta est academia Cremifanensis ? quae, quamquam a medio saeculo XVIII. in terris Austriacis tempóra monasticis institutis erant iniqua, mirum quantum effloruerat J). Praeter mathematicorum atque rerum physicarum studia philosophia maxime colebatur, in qua Leibnitii et Wolfii auctoritas vigebat. Sermoni patrio, cuius tum summum esset fastidium, professores merito tantam impendebant curam, ut altera saeculi XVIII. » dimidia parte ineunte Cremifani per Matthiam Pregg fabulae Germanica lingua conscriptae ederentur, quod apud catholicos tum erat rarissimum. Abbas Ehrenbertus (1771—1800), vir eximius, duas novas adiecit disciplinas, unam de eloquentia sacra, alteram de securitate publica tutanda et de civitate constituenda. Die 5. Oct. 1783 academia, quae ut cetera instituta monastica, male congruere videretur cum saeculi eruditissimi ratione, sublata est 2). Multa quidem per Mariam Theresiam eiusque filium Iosephum II. novata sunt in institutis theologicis, plura vero commutata et constituta sunt in gymnasiis atque monasteriorum scholis, quibus Benedictini ab antiquissimis temporibus operam dederant. Ad eas scholas, quae in plurimis monasteriis erant, saeculo XVIII. duae classes adiectae erant. Ioannes Mur, abbas Marienbergensis (1705— 1702), adductus auctoritate imperatoris Caroli VI., in quo defecit Habsburgensium stirps virilis, anno 1725 Merani publicum gymnasium aperuerat quattuor classium, quibus biennio post duae classes, poesis et rhetorica additae erant. Cum professores, qui erant e monasterio Mariae-Montano, relicto monasterio carerent vitae religiosae communitate, abbas Beda Hildebrand (1732 — 177 1) proprium condidit collegium, in quo et monachorum et professorum munera possent explere 3). Similiter fecerat anno 1777 Anselmus Passaucko, abbas monasterii s. Pauli in Carinthia (1748—1778), vir inprimis litterarum studiosus, qui veterem scholam monasterialem s. Pauli in gymnasium converterat 4). Studiis absolvendis in his gymnasiis quinque anni erant destinati. Nomina, quibus singulos cursus annuos nominabant, haec erant: iníima I. classis grammaticae, media classis grammaticae, suprema classis grammaticae, poesis, rhetorica s). Ubi semestre spatium transierat, publica examina instituebantur, exitus *) Ziegelbauer. 2) Hagn 1. c. 3) Wendenthal 1. c. 3. 4) Carinthia 1. c. 5) Aliquot annis post quarta classis rhetorica, quinta poesis nominata erat.