Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

de eloquentia. Saepe disputationes instituebantur, in quibus discipuli theses propo­sitas defendebant et quidquid contra dicebatur, refellebant. Cum professores, qui plerumque ex capitularibus Cremifanensibus erant, spectata essent scientia atque virtute, mox ubique innotuit academiae nomen, atque pueri nobiles non solum ex Austria et Hungaria, sed etiam e Germania, Francia, Italia fréquentes adveniebant 1). In Bohemia, quamquam bello triginta annorum summae atque innumerabiles calamitates erant acceptae, tamen Benedictini monasterii Braunaviensis scholae im­pigre operam dabant. Abbas Benno Braunaviensis (1621 —1646), cum (1624) aperuisset scholam duarum classium, quo plures traderentur artes, David Georgium Cornerum Hirschbergensem (e Silesia), qui libris editis magnam laudem adsecutus erat atque posterius abbas monasterii Gottvicensis factus est, eloquentiae doctorem arcessivit. Paucis annis post scholae duas adiecit classes atque clericis monasterii sui cursum philosophicum instituit, ad quem etiam adolescentes laici admittebantur. Cum multi anni transiissent pleni vexationum belli calamitosi, funestissimus ingruit annus (1647), quo praeter bellum et pestilentiam tertia apparuit irae coelestis nuncia, fames. Fratres Braunavienses, qui usque ad hunc annum varie agitati nihil remisissent de industria, ut vitam sustentarent, in monasteria Brevnovium, Raigradium, s. Procopii, s. Ioannis confugerunt. Pace Westphalica (1648) constituta, schola Braunaviensis, quae plane cessaverat, denuo excitata mox magna laude effloruit per abbatem Augustinum (1652—1663), qui non solum e Iesuitarum scholis rationem studiorum eo tempore merito cèlebratam assumsit, sed etiam monachos suos ad docendi munus instituendos Iesuitis tradidit. Augustini et Thomae, qui illi successif (i663 — 1700), studiis factum est, ut cursus philosophicus cresceret in iustam scholam et philoso­phiae et theologiae doctrinas complectentem. Gymnasii disciplinae, de quibus multum ea amplificatione detractum erat, in pristinum restitutae sunt per abbatem Bennonem Löhelium (1738 —1751) 7 qui bellis Silesiensibus monasterio Braunaviensi damnosissimis non perterritus nec impensae nec labori pepercit 2). Idem comité Philippo Kinsky suadente atque Maria Theresia impératrice optante pulcherrimum cepit consilium condendae in urbe Praga academiae puerorum nobilium, cui sumptus e congregatione Benedictina Bohemico-Moraviensi praeberentur atque professores ex eadem congre­gatione mitterentur. Quod ne fieret, altera Borussica incursione impeditum est 3). *) Hagn 1. c. 2) Matauschek, Geschichte des Gymnasiums Braunau. 3) Abbas Benno, ut propositum exsequeretur, Magnoaldum Ziegelbauer (f 1750), virum de rebus ordinis scribendis meritissimum , e Zwiefaltern advocavit in monasterium s. Margarethae

Next

/
Oldalképek
Tartalom