Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

In ceteris Bohemiae et Moraviae monasteriis, si non gymnasia erant constituta, ut Braunaviae et Cladrubiae, at schola monasterialis et parvum seminarium nusquam deerat. Raigradii quidem circa annum i663 praeter pueros, qui ad munia sacra insti­tuerentur, etiam alii erudiendi excipiebantur I). CAP, III. Maria Theresia impératrice cum magna esset facta rerum scholasticarum mutatio, etiam scholae Benedictinorum Austriacorum pristina rerum conditione plus minusve exuta ad novum ordinem adductae sunt, praeter ceteras universitas Salis­burgensis. Decreto enim aulico anno 1704 edito cautum est, ne abbates clericos studiorum theologicorum causa mitterent in externas universitates vel in aliud mona­sterium, atque ut abbatum maiores („grösseren") saltern binos, minores („kleineren") saltern singulos clericos mitterent in universitatem Vindobonensem, ubi doctorum in­signia promererent, nec amplius licuit thesin ullam aut disputationem typis exscribi, antequam prodirectoris universitatis Vindobonensis iudicio esset probata. Anno 1772 decretum est, quidquid de materia sacra scriptum esset, ut commentationes theologicae, conciones, libri preces et carmina sacra continentes etc., nisi censuram publicam subiisset atque nota „Imprimatur" insignitum esset, ne prelo submitteretur. Sublato quinque annis post priore decreto quamquam monasteria Austriae superioris atque dioeceseos Salisburgensis redierunt in societatem universitatis Salisburgensis, tamen cetera monasteria suam quodque viam ingressa sunt. Aut enim domestica, quae vocant, studia theologica instituebantur, ut Mellicii 2), Gottvicii, Seitenstadii, Altenburgii, aut clerici in universitatem Vindobonensem vel Pragensem mittebantur, ut Scotorum Vin­dobonensium et monasteriorum Bohemicorum. Sed domestica ilia studia, quae ex decreto imperatorio anno 1770 ad studia theologica universitatis Vindobonensis erant conformata institutis Iosephi II. iussu anno 1783 seminariis generalibus in urbibus nobi­lissimis mox esse desierunt. Francisco II. imperatore seminariis sublatis studia dome­stica revocata sunt atque manserunt usque ad annum i8i3, quo ex decreto imperatorio Brevnoviense. Is virum iuris peritissimum, Anselmum Desing Ennsdorfensem e Palatinatu supe­riore, Oliverum Legipont e monasterio s. Martini Coloniae , Udalricum Weiss Ursinensem ad eiusdem rei Studium perduxit. *) Dudik 1. c. II. 2) Mellicii abbas Gregorius a. 1684 theologiam et philosophiam speculativam tradendam curaverat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom