Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
cum convictu, cui abbas Marianus (1702—1707) adiecit convictum puerorum nobilium, Stirensium nobilium frequentia celeberrimum I). Istis in gymnasiis initio quidem eadem erat, quae olim, docendi ratio, postea vero gymnasia ad exemplum scholarum, quibus Iesuitae praeerant, commutabantur etiamque libri complures a Iesuitis conscripti in scholarum usum adhibebantur. Senas gymnasia, in quibus gymnasium Cremifanense, habebant classes, quarum haec erant nomina : „Rhetorica", in qua praeter Curtium, Vergilium, Senecam maxime Soarii Synopsis atque Rhetores Porcenses legebantur; „Poesis", in qua praeter Verg. et Curtium Ovidii carmina legebantur et Acroamata tradebantur ; in „Syntaxi" Aemilius Probus, Pia desideria, fabulae Aesopi, syntaxis ; in „Grammatica" : „Quae maribus solum", Nomina composita, Symplicium leges; in „Rudimentis" rudimenta et syntaxis primi generis, in „Principia" 14 regulae syntaxeos et rudimenta tractabantur. Religionis disciplina secundum Bellarminium et Canisium, e Graeca lingua grammatica tantum tradebatur; geographia et história initio quidem ad explicandum adhibebantur, inde a medio saeculo XVIII., ut arithmetica, propriae disciplinae esse coeperant 2). Schola monasterii s. Petri Salisburgi, quae intégra manserat a doctrina Lutherana et saeculo XVI. magnum nomen consecuta erat, per archiepiscopum Marcum Sitticum, comitem de Hohenems (1612—1619) in universitatem conversa est. Is vir clarissimus atque de rebus Salisburgensibus optime meritus, cum frustra egisset cum complurium ordinum religiosorum praepositis, ne omitteret consilium universitatis condendae, cum Ioachitn abbate s. Petri (I6I5 — 1626) de universitate ordini Benedictinorum tradenda transigere coeperat. Hic, ut erat acerrimus bonarum artium fautor, per Bavariae et Sueviae monasteria circumibat, ut socios in partem vocaret. Sed adeo spe frustratus est, ut, cum plurima obiisset monasteria, in uno monasterio Ottoburano propositum adsequeretur. Ita duobus his monasteriis coniunctis gymnasium s. Petri die 6. Nov. 1617 sollemniter apertum est, atque discipulorum numerus magis magisque crescebat. Cum die 18. Oct. 1618 monasteria s. Blasii, s. Petri, Ottoburanum, Altaha inferior, s. Viti, Michaelburanum , Andechs, Wessofontium, Ursinense, s, Ulrici et Afrae, Augustae Vindelicorum, Thierhaupten , Scheyern, s. Crucis, Werdense, Deggingen, Neresheim, Seon, Ror, Elchingen, Tegernsee, Benedictoburanum , Weihenstephan (Haerostephani) , Metten, Mallersdorf, Weltenburg, Brunvenigense, s. Emmerani Ratisbonae, s. Iacobi ad Scotos Ratisbonae, *) Fuchs 1. c. 2) Hagn 1. c. h*