Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Altaha superior, Aspacum, Fornbach, Cellae Marianae ad Prennberg, Rott, Aettl, Blankenstetten confoederationem iniissent atque inter ea eonvenisset, ut ex omnibus monasteriis professores praeberentur atque monachi in universitatem mitterentur, Paris, comes de Lodron (1619—1653), qui Marco successerat, anno 1620 ab impera­tore Ferdinando II. caesaream, quinquennio post ab Urbano YIII. sedis apostolicae obtinuit auctoritatem cum iure tribuendi honores academicos in quattuor facultatibus. Nova haec universitas die 11. Oct. 1623 sollemniter dedicata et in perpetuum Bene­dictinorum ordini adscripta est. Initio quidem, cum ortum esset bellum triginta anno­rum, urbs cum universitate magnis calamitatibus premebatur, ut etiam academici cives armis arreptis urbem contra Suecios rusticosque in bellum coortos defenderent; ubi vero otium esse coepit, etiam res universitatis laete processerunt. Anno i653 acl societatem accessit congregatio Austriaco-Benedictina, in qua haec erant monasteria: Cremifanum, Lambacum, Lunaelacus, Garsten, Gluniacum, ad Montes, s. Lamberti, s. Pauli, Ossiacum, s. Arnoldi, Mellicium, Gottvicium, Seitenstadium, Cellae Marianae, Altenburgum, Scotorum Yindobonensium. Etiam monasteria Bfevnovia et Cladrubia in Bohemia, s. Martini in s. Monte Pannoniae, monasteria Tirolensia et Austriae cisa­rulanae: S. Georgii, Mariaemontanum, Augia maior ante montem Arulam, ad con­foederationem accesserunt clericosque miserunt. Idem fecerunt haec monasteria : Gengenbacense et Schutteranum in Brisgovia, Fuldense in Buchonia, s. Michaelis ad Babenberg, Schwarzach in Franconia, s. Meginradi in Heremo, s. Galli, Rhen­augia in Helvetia, T} rrense in Lithavia, Saecischoviense et Tynecense in Polonia, Campidonum, Fuessen, Fultenbach, Ochsenhausen, Wiblingen, Weingarten, Zwiefalten in Suevia, Sigeberg" prope Coloniam, s. Petri in Abdinghofen, Corbeia nova, Lierns­bornense in Westphalia. Praepositus erat universitati praeses, ex abbatum confoederatorum numero in très annos electus, cuius in potestate erat, quidquid ad ipsam pertinebat universi­tatem, in primis scrutatio quotannis obeunda. Ei additi erant quinque assistentes, quorum princeps assistens perpetuus erat. Eum locum obtinebat , quicunque erat abbas s. Petri Salisburgi. Ceteri, ut triennium quodque exierat, ab abbatibus con­foederatis eligebantur singuli ex quatuor provinciis, quae confoederatione contine­bantur: Salisburgensis, Bavariensis, Sueviensis, Austriaca. Décréta omnia confir­manda erant summa archiepiscopi Salisburgensis auctoritate. Rerum domesticarum administratio in „Alma Benedictina" eadem erat, quae in ceteris universitatibus. Princeps omnium erat Rector Magnificus, in triennium a professoribus e Benedictinorum numero electus, qui amplissima ornatus iurisdictione

Next

/
Oldalképek
Tartalom