Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

quo ob varias altercationes, quas inde iam ab anno 1784 cum praeposito in causa stu­diorum clericorum et rerum variarum va­rio cum eventu protraxerat, monasterio ad tempus valedicere ratus, cooperatoris lo­cum parochiae saecularis in Wolframitz petiit, quo obtento ad finem usque 1 797 per­mansit. Die 19. Febr. anno 1800 tribunus militum legionis s. d. Ollivier Wallis 29. nomine Groll ab Herzberg Ignatium no­strum epistola data, ut magistratum ca­pellani campestris huius legionis ambiret, appellavit cohortatusque est ; quo suscepto et licentia a praeposito Othmaro obtenta, statim Ingolstadium abiit. Cum praefata legione, inde ab anno i8o3 „de Lindenau" vocata per decennium omnia stipendia adversus Napoleonem et Franco-Gallos fecit, in quibus, ut ex eius literis ad fra­tres Raigradienses datis in archivo nostro adservatis liquet, omnimodis laboribus fa­tig'atus, cruce aurea militari pro piis meritis anno 1806 sibi comparata, anno iSogmorbo oppressus est, eoque ingravescente apo­plexia tactus 8. Dec. anno 18 10 diem clausit vsupremum Brunae ibique sepultus iacet. Quae posthuma reliquit opera manu­scripta, in bibliotheca nostra adservata, se­quentia veniunt recensenda: I. Inforraatio novitii Benedictini. Msn. 43. II. Sign. B/K. II. 2. 2. sine pag. in 4 0. s. anno. II. Hermeneutica in libros N. T. Msn. 439. Sign. F/K. II. a. 14 in uno fasc. plag. 19. 4 0. de anno 1770. III. Notata ex prima parte theologiae dogma­ticae uti : de religione naturali et revelata, s. scri­ptura, de ecclesia et conciliis. Msn. 518. Sign. F/K. II. b. 18. in 5 plag. 4 0. sine pag. de anno 1 770. IV. Ethicae christianae pars generalis et specialis. Msn. 519. Sign. F/K. II. b. 19. in 32 plag. 4 0. sine pag. de anno 1 780. V. Fragmenta históriáé ecclesiasticae. Msn. 439. Sign. F/K. II. a. 2. sine pag. in 4 0. VI. Relationes de expeditione Gallicà, cui in­terfuit, epistolae inde ab anno 1800—1810. Fasc. sub 1. m. 10 archivi. Dückelmann Hartmannus (Gott­vicensis), Franco-Zeilensis 9. Nov. 1739 hunc mundum ingressus est. Litteris hu­manioribus Bambergae, philosophicis vero disciplinis Viennae instructus, spreta sae­culi fortuna, die 2. Oct. 1761 sollemnibus votis Deo sese totum in monasterio Gott­vicensi dedicavit atque die 8. Dec. 1763 primum sacrificium obtulit. Paucis annis curas inter pastorales domi exactis, culi­nae, dein aulae Gottvicensi Viennae, tan­dem cancellariae praefectus est. Rara an­tiquitatis monumenta partim ex archivo eruta, partim aliunde conquisita indefesso labore sex voluminibus penicillo et cala­mo exaravit. Praematura morte obiit die 22. Oct. 1784. Eius est: Synopsis confoederationum monasteriorum variorum cum conventu Gottvicensi factarum de­sumpta ex originalibus instrumentis desuper con­fettis et in archivo servatis cum sigillis pendulis hie pro posse designatis per P. Hartmannum Dückelmann 1776. — Item collectio quorumdam diplomatum ex originalibus accurate desumpto­rum et variorum sigillorum, testium in variis do­cuments donationis, conventionis , emtionis et venditionis occurrentium. 1 tom. man. in biblio­theca Gottvic. adserv. No. 895. Dudík Beda (Franciscus Raigra­diensis), Moravus Kojetinensis 29. Ian. I8I5 natus, pueritiam usque ad decimum aetatis suae annum domi transegit, inde Kremsirii in patrum scholarum piarum gymnasio studia humanitatis anno 1834 et in lyceo Brunensi philosophiae 1836 absol­; vit, ubi duce P. Gregorio Volny, qui mona-

Next

/
Oldalképek
Tartalom