Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Aliud quoque hoc tempore evenit. Cum pace inter Austriacos et Gallos facta Tergestum in Gallorum dicionem venisset regnique Illyrici caput factum esset, in Mechitharistas durius animadversum est. Frustra Adeodatus abbas bene meritus quamvis senectute tardus ad Eugenium Beauharnais, regis vicarium, Milanum profectus pro fratribus omne Studium officiis suis dantibus deprecabatur , frustra Aristaces, qui postea factus est abbas, iura congreg'ationis ab adversariis fortiter defenderat; bona eorum publicata, monachis vix, quae ad victum sunt necessaria, relicta sunt. Quibus in angustiis filii Mechitharis Vindobonam confugerunt. Ibi a Francisco imperatore et comité de Hohenwart archiepiscopo liberaliter excepti monasterium s. Udalrici in suburbio Iosephino a Capucinis antea occupatum 1811 dono acceperunt. Fortunáé quoque antea admodum tenues auctae sunt, cum Tergestum iis redditum esset. Ante omnia vero haec congregatio florere coepit, postquam Adeodato mortuo ad Aristacem dignitas abbatialis delata est *). Denique non praetermittendum videtur esse, praeposituram Raigradensem monasterio Brevnoviensi subditam 1812 adprobante imperatore abbatiam sui iuris factam esse, cuius primus abbas Augustinus Koch Raigradiensis, litterarum professor, electus est 2). Sed tamen monachos proscribendi nondum finis est factus. 18 10 per Fridericum Guilielmum III., Borussorum regem, Wahlstadtium, praepositura Braunaviensis, dissolutum eiusque possessiones neglectis Fortunati abbatis Braunaviensis rationibus publicatae sunt 3). Maior vero clades ordinis erat in Salisburgo, quod iam 1802 libertate orbatum erat, ac Tiroli et Vorarlbergio. Quae terrae pace Posonii inita in Bavarorum dicionem redactae erant, qui tunc imperio Montgelasii, ministri et adiutoris consiliorum regis, parebant. Hic iam i8o3 omnia Bavariae monasteria, in his antiquissimas abbatias velut Mettensem, Altahensem Inferiorem, Tegernseensem, Rotensem, Andechsensem, Wessobrunensem et alias tamquam a temporum ratione et natura abhorrentia aboleverat. 1807 etiam in Tiroli monasteriis Montis Georgii (Fiechtio), Mariae-Montano, Saebenensi, Augiae maiori eundem interitum paravit 4). Crudeliter ibi in monachos consultum. Procurator de Hofstetten noctu ostium domicilii, quod 1724 monachi Mariae-Montani Meranii condiderant, pulsavit, Benedictinis ex somno excitis dissolutionem monasterii verbis asperis denuntiavit et timore *) Iiurter, Leben des Aristaces Azaria. 2) Chronicon Brevnoviense. 3) Geschichte von Fiecht und Egger 1. c. III. 4) Geschichte von Fiecht und Egger. Tirol 1. c. III.