Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
pcrterritos plaustris paratis praedonum instar Brixinum et Forum novum in carcerem deportavit Monasteria vero Salisburgensia, ad s. Petrum, Nonnbergense, Michaelburanum, quamquam non dissolvebantur, tamen finibus tam artis circumscripta sunt, ut eorum condicio vix laetior esset quam Tirolensium et baud dubie haec quoque interitum non effugissent, nisi Salisburgum in potestatem Habsburgensium rediisset. Iam enim fortunarum administratio iis dempta, magna copia signorum atque ornamentorum Monacum rapta erant 2). Tandem haec quoque, cum in conventu de pace 1814 Vindobonae habito Salisburgum finibus Austriae adiceretur, a iugo duro liberata sunt. Etiam in Tiroli Fiechtium et Mons Mariae a Francisco imperatore 1816 in integrum restituta sunt. Monasterium Augiae maioris solum nunquam resurrexit 3). Atque Benedictini Austriae, Stiriae, Carinthiae, quamquam non ita adflicti sunt ut fratres Tirolenses et Salisburgenses, tamen in bellis illis, ubi Galli ter in fines Austriacos inruperunt, non solum magnam iacturam fecerunt, ut patriae laboranti subvenirent 4), sed etiam magnae pecuniae ab hoste superbo iis imperatae, ex bibliothecis ceterisque collectionibus res pretiossimae ablatae sunt. Circumspectione et fortitudine abbatum, in quibus Benno Scoticus, Isidorus Mellicensis, Godhardus Admontensis eminent, factum est, ut haec gravia vulnera paulatim curarentur. Tandem Napoleone victo etiam in terras Austriacas Candida pax rediit. Iam ordo pro viribus munere suo fungi coepit. Verum etiam tum illae leges vigebant, quibus liberum cum sede apostolica commercium prohibebatur , et novitiorum exceptio in magistratuum arbitrio erat, atque censura ad omnes libros, etiam ad ordinem missas celebrandi et horas canonicas recitandi pertinebat, et abbatibus de moribus sodalium ad magistratus referre praescribebatur. Etiam tum in disciplinis theologicis ille rationalismus, ut aiunt, florebat, et ecclesia catholica in nationalium ecclesiam commutata erat 5). Hie aliquando sub imperio Ferdinandi I. (i835 —-1848), cui dementi nomen est inditum, fieri ad meliorem spem inclinatio est visa. Hie Benedictinis Murensibus Egger 1. c. III. 2) Friess, Studien 1. c. V. 3) Geschichte von Fiecht und Staffier 1. c. 4) Praeter magnas pecunias monasteria 1793 et 1810 omnia vasa ecclesiastica auro argentove confecta etiam ostensoria et calices pro tenui compensatione conferre iussa sunt. 5) Beidtel , Untersuchungen über die kirchlichen Zustände in Oesterreich. Francisco imperante quoque leges de disciplina latas esse videre licet ex decreto a. d. VI. Calendas Ianuarias 1822 promulgato, quo de habitu ordinis foris utendo et de clausura-cett. praescribebatur.