Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

suo strenue functum erat et eo quoque tempore, cum dissolvebatur, non minus centum quinque monachos habuerat r). Iam Admontenses eadem fortuna usi erant. Hi sub Antonio abbate (1718— 1751) in bellis de regni successione 1741 exortis, ut imperatricem rebus angustis expedirent, latos suos fundos obpignerare non dubitaverant. 1783 vero nuntius ad­latus est, ut domum suam relinquerent. Quamquam hoc decretum paullo post abro­gatum est, tamen monachi, cum eorum numerus ad duodeviginti coerceretur, muneribus suis obeundis pares non fuerunt 2). Neque vero ut Admontenses moniales Goessenses hoc periculum effugerunt ; 1782 haec antiquissima ordinis in Stiria sedes finem cepit 3). Peius vero accidit monasteriis Carinthiae. Ibi omnia clausa sunt. Primum haec tristia fata monialium coenobium s. Georgii ad Längsee 1783 interceperunt. deinde eodem anno Ossiacense, Arnoldsteinense, Sanpaulense, quod per septingentos annos bona mala una cum Carinthiae incolis toleraverat. Haec denique Wietingium praepositura Benedictinorum Salisburgensium secuta est 4). In Tiroli antiquissimum monialium coenobium Sonnenburgums), i n provincia Aquileiensi Monasterum abolitum est. Beligna abbatia iam 1752 auctoritate summi pontificis clausa erat 6). Abbatiae ad s. Petrum, Nonnbergensis, Michaelburana hanc sortem propterea effugerant, quod eo tempore nondum imperio Austriaco erant adiectae. Non minus acerba sors erat ordinis in Bohemia. Magnam ibi propter bella, quae Maria Theresia cum Friderico II., rege Borussiae, gessit, iacturam fecerat 7). Vix vero ex his malis resjnrare coeperat, cum 1786 monasteria s. Procopii ad Saza­wam, s. Ioannis sub rupe (Ostrovium), Cladrubia, Polizium, Bezdezium, s. Nicolai, monialium coenobium s. Georgii abolita sunt. Braunaviae praepositura Wahlstadtii in Silesia 1738 erecta pace inter Austriam et Borussiam facta Borussis concessa est. Itaque in Bohemia Braunavia cum Brevnovio et Emautinum atque Raigradium in Moravia superfuerunt 8). *) Album Lambertinum et Wolf, Aufhebung der Klöster in Inner-Oesterreich. 2) Fuchs, Geschichte von Admont 1. c. 3) Wolf 1. c. 4) Wolf 1. c. et Beda Schroll, Das Benedictinerstift St. Paul. 5) Wendenthal in Austriae sacrae IX. 6) Staffier 1. c. et Egger 1. c. III. 7) Braunaviae, praeterquam quod agri eius devastabantur , tributum sexcentorum milium florenorum ab hostibus impositum est, et nisi Bennonis abbatis cura et vigilantia fuisset , haud dubie interiisset. Chronic. Bfevnov. 8) Salzburger Kirchenblatt, 1879, Nr. 2 et 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom