Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Cum igitur in Bohemia quaedam ordinis reliquiae restarent, in finibus imperii Hungarici ordo ad tempus penitus exstinctus est. Benedictini, quamvis bellis Tur­cicis magno opere labefacti essent, tamen abbatia Montis Pannoniae duce iam mona­sterium Tyrnaviense, Modrense, Comaromiense restituere eoeperant, cum extremo hoc saeculo horum conatuum finis est factus. Postquam iam 1782 vota sollemnia fieri et 1783 novitiosos excipi prohibitum est, 1786 archiabbatia, Möns Pannoniae, obpressa est et cum ea abbatiae s. Mauritii Beelii, b. Mariae Dömölkii, s. Aniani de Tihan, s. Adriani et monasteria b. Mariae Deakense, Tyrnaviense, Modrense, Comaromiense x). Szala et Telkium abbatiae solae, cum monasterio Gottvicensi et Scotico adiectae essent, temporum iniurias effugerunt. Cum Iosephus II. 1790 mortuus esset, et Leopoldus II. fráter ad impérium acces­sisset , monasteria quidem aboleri desita sunt ; neque tamen abrogatae sunt leges severae contra ea latae. Tandem res in laetiorem statum mutata est, cum Fran­ciscus II., Leopoldi filius, regmum adeptus esset. Is enim Benedictinorum ordini favebat. Propterea, ut eorum numerus augeretur, permisit, ut vota sollemnia vicesimo primo aetatis anno fieri liceret. Idem monasterio Lambertino pristinis incolis reddito in Hungaria quoque ordinem restituit 2). Chrysostomus enim abbas de Beel, qui abbatia sua dissoluta propter doctrinam „superior districtus literarii Quinqueecclesiensis studiorum director fuit nominatus" multis impedimentis superatis tandem a Francisco imperatore 1802 impetravit, ut Möns Pannoniae in integrum restitueretur cum omnibus iuribus et commodis, quae antea habuerat, eiusque societati abbatiae de Beel, Dömölk, Tihan adscriberentur et monasteria Tyrnaviense et Comaromiense redderentur, ita tamen, ut eius sodales in decem gymnasiis munus docendi susciperent. Itaque latus campus apertus est vir­tuti ordinis, qua paullo post novae residentiae ut Iaurinensis, Soproniensis, Strigo­niensis, Ginsiensis, Papensis exstructae sunt 3). Etiam monasterium Sanpaulense ex ruina, quae impendebat, resurrexit. Cum enim ex pace infelici, quae inter Austrian! et Galliam Posonii i8o5 convenit, anti­quissimum monasterium liberum s. Blasii in Silva Nigra cum possessionibus archi­ducatui Badensi adtributum esset, abbas princeps Bertholdus Rottler cum plerisque fratrum 1807 in Austriam se contulit ibique primum monasterium Hospitium ad Pyrn, 1809 Sanpaulense accepit 4). T) Czinar 1. c. I. 2) Wolf 1. c. Czinar 1. c. 4) Schroll, St. Paul ; Pritz, Geschichte von Spital am Pyrn.

Next

/
Oldalképek
Tartalom