Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Tuschkaviae , quam 1384 a domino quodam de Schwihavia acceperat x), nova domi­cilia constituit. Opatrovicum maxime in Silesia colenda versabatur; ibi Grissaviam praeposituram creavit, a Silesiae duce Henrico, filio s. Hedwigis, 1240 conditam et Neumarckium a s. Hedwige 1244 circiter exstructum, atque Wahlstadium, ab eadem sancta principe eodem loco aedificatum, quo Henricus filius fortiter contra Mongolos dimicans ceciderat 2). In Bohemia hoc impigrum et opulentum monaste­rium Albipolim (Hohenelbe) et Baszinum praeposituras condidit 3). Wilemovium, quod 1278 non minus 180 monachi incoluisse dicuntur, qui monasterium a militibus Ru­dolphi Habsburgensis defendebant, Uhercicae in Moravia 1430 praeposituram condi­derat 4). Abbatiae Podlacicium ac s. Procopii ad Sazawam cum praepositura Zbejsovio s. Ioanni Baptistae dedicata, et Ostrovium quamquam ab fis, quae supra nomina­vimus, monasteriis obscurabantur, tamen officio suo non deerant. Etiam Porta Apo­stolorum colonias deduxit. Ab hoc monasterio, quod plus centum monachi sub egregiis abbatibus Zbinkone (1341—1356) et Buskone (1073) incolebant, conditum est Zatecum, s. Catharinae dedicatum (Saatz quod hodie dicunt), Claustrellum praepositura, quae iam 1277 ab Ottocaro II. dissoluta est, Cella ianuae vitae prope Montem Aposto­lorum, quae nunc Weberschau est s). Ex monasterio denique s. Ioannis Ostroviensi prodierunt Viliöum, Schlanium, Zatou, Teschlinium praepositurae 6). Neque minus monasteria Moraviae cum Bohemia artissime coniuncta honori ordinis studebant. A Trebico Wolleinium, Kumrowitzium, Brisavia praepositurae conditae sunt et ad Kloesterle prope Schönberg nova ordinis sedes parata est Prima vero parte saeculi decimi quarti non minus in Bohemia, Moravia, Silesia, quam in reliquis imperii Austriaci partibus cum ex turbulentis temporibus tum ma­xime ex neglecta lege paupertatis disciplinae severitas resoluta, et nervi ordinis incisi sunt. Verum eo quoque providente sede apostolica spiritus ss. Patris rediit. Iam Gre­g'orius IX. 1235 abbati Bfevnoviensi et Cladrubiensi imperaverat, ut omnes Bohemiae abbates ad capitulum ordinis convocarent. Idem Innocentius IV. 1246 imperavit 8). Frind 1. c. II. 2) Dudik, Raigern, I. 3) Frind 1. c. II. 4) Frind 1. c. II. s) Frind I. c. II. 6) Ziegelbauer, História monasterii Brevnov. 7) Dudik, Raigern 1. c. 8) Chronicon Brevnoviense.

Next

/
Oldalképek
Tartalom