Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Maximam autem vim habuit bulla, quam supra commemoravimus, Benedicti XII., qui in Bohemiam duos priores ablegavit, ut cum abbate Brevnoviensi et Trebicensi hanc bullám persequerentur. Iam 1337 capitulum buius provinciáé habitum est I). Hac igitur cura summorum pontificum, quae a Carolo IV., cuius memoria adhuc in animis Bohemorum viget, adiuvabatur, vires ordinis revocatae sunt. Ita Caroli IV. opera monasterium Emautinum conditum est, s. Hieronymo dedicatum, in quod liturgia Slavica, quae in Slavis australibus remanserat, auctoritate apostolica inducta est. i357 Benedictinis Lombardicis novum monasterium ad s. Ambrosium Pragae aedificatum est, in quo cultus divinus ritu Mediolanensi celebrabatur 2). Monialium quoque numerus auctus est. His enim Pustumerii prope Vischaviam in Moravia 3) et Pragae ad dei misericordiam, quod vulgo monasterium s. Spiritus adpellatur, coenobia parata sunt 4). Utrumque incolas ab antiquo monialium monasterio s. Georgii acceperat. Sed ineunte saeculo quinto decimo haec temporum félicitas proeliis atrocibus, quae haeresi magistri Ioannis Hussii eiusque assecularum conserebantur, conversa est. Príma abbatia Brevnovium a 2iáka de Troőnow, duce Hussitarum, 1420 ferro ignique deleta est. Multi monachi, qui domicilium defendere conabantur, gladio occisi, alii capti et propter íidei constantiam igni cremati. Abbas cum compluribus fratribus partim Raigradium partim Braunaviam effugerunt, quae tunc sedes patris abbatis facta est. Etiam Policium a Bfevnovio conditum ab Hussitis obsessum est. Cladrubia, quae Carolo regnante tanto opere floruerat, sub Wenzeslao vero rege detrimenta ceperat, tunc expugnata et belli sedes deleeta est. Peius coloniis eius Tuschcaviae, Pfraumbergio, Presticio accidit, quae funditus eversa sunt. Porta Apostolorum quoque, potens monasterium et praepositurae Weberschauvia et ad s. Iacobum 1420 eidem fortunae succubuerunt. Wilemovium, cuius abbas cum fratribus Uhercicium, in praeposituram Moraviae, fugerant, Sazawa, Ostrovium, Schlanium, Welitzium, Zatou eadem dura fortuna conflictata sunt. Etiam Podlaéicium eiusque praepositurae Albipolis et Baczinium furori fanatico victimae ceciderunt. Pariter Emautinum et ad s. Ambrosium et monialium coenobia s. Georgii et s. Ioannis Teplitzii atque monasterium s. Spiritus a fanaticis devastata sunt 5). Eandem vero Duciik 1. c. 1. 2) Frind 1. c. II. 3) Dudik L c. I. 4) Frind 1. c. II. 5) Secundum Frind 1. c. II.