Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

— 26 g — chiepiscopi consiliarius, religiosorum con­victus reg'ens, maioris academicae con­gregationis praeses, saepius philosophicae et theologicae facultatis decanus saluta­tus. Mense Iunio 1757 parochiae Kirchham praepositus eiusdem anni die 2 5. Nov. hectica stomachali obiit. Ab eodem typis mandata est: Norma lectionum et collegiorum in theologia morali pro anno scholastico 1753—54 in archi­episcopali universitate Salisburgensi. 4 0. Langenmantel Iosephus F ran ei­se us Xav. de (Scotensis), Hartberg, in Styriae oppido natus die 2. Nov. 1818, cum gymnasii et philosophiae studia absolvisset Graecii, die 21. Sept. i83g s. habitu est in­dutus. Votis vero sollemnibus die 2. Oct. 1842 emissis emensoque in univ. Vindob. cursu theologico, sacerdotio inauguratus est die 22. Iul. 1844, dieque 4. Aug. eius­dem anni neomysta in ecclesia parochiae natalis ad altare Dei stetit. Anno sequente cooperator missus est Zellerndorf et i85o Pulkau, unde in monasterium redux ibi­dem curatum atque concionatorem egit fervidissimum, cui i85ó res quoque vinaria curanda est tradita. Quas partes egregie sustinuit usque ad diem 3o. Iun. 1862, quo die monasterii prior est designatus. Hanc provinciám retento simul cellerarii officio hucusque summa omnium laude tuetur. Praeterea cum complures sodalitates, uti societas dicta „Verein für Landeskunde in Wien" et „Landwirthschaftlicher Verein in Mödling" socium sibi addiderunt. Typis mandavit: I. Abriss der österreichischen Geschichte für die vaterländische Jugend, (i. e. Surnmarium históriáé Austriacae in usum iuventutis.) 1 vol. 8°. i.ed. Viennae, 1851, apud Grandel et Meyer. 2. ed. 1853, 3. ed. 185g ibid. II. Conciones primitiales et secunditiales : Bei Gelegenheit der Primizfeier des P. Norbert Dechant am Feste der h. Anna. Viennae, 1845, typis Caroli Ueberreuter. — Zur Primizfeier des P. Gerard Bäumel am 7. Sonntage nach Pfingsten. Viennae, 1854, typis Ant. Schweiger. — Zur Primizfeier des Herrn Joseph von Langenmantel, Weltpriesters der Seckauer Diöcese, am I o. Sonn­tage nach Pfingsten. Viennae, 1855, typis Ant. Schweiger. — Zur Primizfeier des P. Berthold Reissner am 10. Sonntage nach Pfingsten. Vien­nae, 1858, typis Ant. Schweiger. — Zur Secun­dizfeier des Herrn Joseph Schrötter, Dechants und Pfarrers zu Altenfelden, Lentiae, 1867, typ. et sumpt. Hucmers vid. et Dauner. III. Conciones divers, in occass.: Predigt zur jährlichen Patronatsfeier des Handlungs­Krankeninstitutes am Pfingstmontage. Viennae, 185g, typis congr. Mechith. — Bei Gelegenheit der II. Säcularfeier der Gründung der Pfarre St. Leopold in Wien am 22. Nov. 1870. Viennae, 1871, typ. et sumpt. F. Eipeldauer. IV. Weihrauchkörner, gestreut zur Primiz­feier des P. Otto Mosmeyer am 30. Iul. 1843. Der Bruder seinem Bruder. Viennae, 1843, typis Caroli Ueberreuter. (Carmen lyricum.) V. Locos porro complures, quos dicunt belletristicos, inseruit variis libellis uti „Wan­derer" et „Längs Hausbuch". Langes Benedictus (Mariaemon­tanus), natus in Tisens, Tirol, 3. Aug. 1750, professus 11. Nov. 1770, s. ordinibus dona­tus est 26. Dec. 1773. Munere parochi Bur­gusiani, prioris, praefecti gymnasii Mera­nensis ac superioris collegii nostri ibidem functus est. Genuinus Benedicti filius pie­tate in Deum et proximum, mortificatione sui, fideli vocationis custodia, magnus in­genio, litterarum cultu ac scientia sancto­rum; nec minor charitate in confratres, pa­terno affectu in iuventutem studiosam ac zelo animarum, unice connisus, ut in om-

Next

/
Oldalképek
Tartalom