Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

nibus glorificetur Deus. Prior monasterii per sex annos spiritum s. Patris, quo ipse plenus fuit, excitare custodire augereque impigre laboravit. Ultra septem lustra di­íicillimis tempestatibus munus praefecti gymnasii ita sustinuit, ut amorem ac reve­rentiam sibi tam a superioribus quam ab inferioribus ; gymnasio vero insigne decus pepererit. Confratrum amatőr et vitae re­ligiosae promotor et singulos et universos ! coluit et fovit, abbatibus nostris optime meritis, Mathiae, Iacobo, Ioanni Bapt. per­similis. Ipse monasterio novellám sobo­lem, bibliothecam ac s. supellectilem ma­gna ex parte providit, et post tristem io annorum dispersionem suapotissimum ope­ra rei nostrae nos restituit. Pie obiit Me­rani 19. Iun. 1820, honoriíicentissime pro meritis elatus, ad Placidum abbatem ap­positus est. Erit memoria eius in bene­dictione. Dilectissimus nobis confrater Be­nedictus, per 3 7 annos gymnasio Meranensi praefectus, latebrarum, quae in iuvenibus sunt, sagacissimus explorator praemissa brevi gymnasii história nomina conscripsit moresque notavit omnium gymnasii alum­norum ab anno 1782 usque ad 1819, manu­scriptum omni aestimatione dignum, cui titulus : Namen und Conduite der Studenten, welche vom Jahre 1782 angefangen an unserem Gym­nasium studirten. (i. e. Nomina morumque notatio omnium gymnasii nostri alumnorum ab anno 1782 —1819.) 4 0. Ms. i vol. 836 p. In archivo gym­nasii Meranens. adserv. Langhayder Constantinus (Cre­mifanensis), antea Iosephus, Silvestri Langhayder fráter germanus, Austriacus Berghamensis, i3. Iul. 1726 natus studia Cremifani absolvit et exacto tirocinio die 8. Sept. 1745 professus et studia philoso­phica et theologica partim Cremifani, par­tim Salisburgi complexus die 18. Oct. 1750 sacerdotali dignitate auctus est. Cremifani primum principiorum, per triennium phi­losophiae, ab anno 1757 matheseos et phi­losophiae experimentális professor simul­que tertius academiae nobilium ephorus, initio anni 1761 Salisburgum abiit et iuris utriusque doctor creatus s. canonum pro­fessor in universitate Benedictina institu­tus et in consilium ecclesiasticum celsissi­mi prineipis et archiepiscopi Salisburgen­sis adhibitus. Ab anno 1766 rector magni­ficus universitatis et celsissimo archiepi­scopo ab intimis consiliis de re litteraria optime meritus et amplissimum monasterii sui decus obiit 29. Dec. 1787. Praeter theses physico-mathematicas in lucem éditas conscripsit : I. De multiplici privilegiorum significatione eorumque notione genuina et adfectionibus pro­priis dissertatio. Salisburgi, 1766. 4 0. (Quam dissertationem clarissimus Io. Phil. Steinhauser, pandectarum Salisburgi professor „perpetuum singularis prorsus et profundissimae eruditionis documentum" appellavit.) II. De legatis et nuntiis pontificum eorum­que fatis et potestate commentatio historico - ca­nonica. Salisburgi, 1785. Langhayder Meinradus (Cremi­fanensis), antea Erenbertus, fráter Silve­stri et Constantini Langhayder, Austriacus Berghamensis, die 11. Febr. 1731 natus est. Studiis Cremifani absolutis monasterium illud ingressus vota sollemnia emisit 21. Nov. 1753, inter artium liberalium magistros nec non theologiae Viennensis doctores 1757 cooptatus die 1. Nov. 1758 primam laudis hostiam sacerdos litavit. Cellis Ma­rianis in Austria inferiore confessarius, de-

Next

/
Oldalképek
Tartalom