Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
amandatus. Nec sic tarnen a prosequendis litterarum studiis deterritus fuit. Catenam enim commentarii in regulám s. Benedicti edere parabat, collectis iam multis eius generis ineditis operibus. Ad illustrandam liturgiám Germanicam etiam aliqua collegit, quem laborem reverendissimus abbas Martinus in sua veteri liturgia Alemannica bipartita, disquisitionibus praeviis, notis et observationibus inlustrata, abunde supplevit. Demum históriám episcopatus Constantiensis scribere cogitabat, ^ommunicato cum eruditis eius operis conspectu typis excuso; verum in medio hoc laboré Marquardo longe melior sors obtigit et occasio perampla tum eruditionis copiam, tum in rebus agendis peritiam publice testandi. Ab abbate Francisco II. primo post suam electionem anno in sacellanum adsumptus, et anno sequenti 1728 Viennam missus fuit, eique commissa sunt negotia ordinum Brisg'oviae, quo in munere per annos plus quam viginti, patriae, monasterio et aliis plurimis pari dexteritate ac successu, nec minori cum laude et publica fama atque antea notissimus P. Blasius Bender variis et gravissimis in rebus profuit. Quare abbas Franciscus in testimonium meritorum anno 1732 in publico capitule Cellerarii magni titulum ei attribuit. Ampliori honore dignatus est a caesare Carolo VI., titulo scilicet consiliarii et historiog'raphi caesarei, aureo insuper numismate gemmis ornato decoratus, quod ad immortalem familiae suae gloriam genealogiam diplomaticam augustae g-entis Habsburgicae publicae luci reddiderit, opus ab eruditis maximi aestimatum, cum praeter augustae gentis origines eousque incertas rem diplomaticam Germaniae ibi plurimum I dilucidaverit. Adversarios autem, fato omnibus eruditis communi, plures quoque nactus est, praesertim Murensis in Helvetia asceterii alumnos, cuius acta circa eandem genealogiam in dubium vocavit. Praeclarissimo huic operi postea adiecit monumenta domus Habsburgicae, nempe sigilla principum Austriae, nummothecam et pinacothecam de eisdem cum taphographia seu monumentis sepulcralibus, quibus abbas Martinus Gerbert adiunxit codicem epistularem Rudolphi I. Quae sumptuosa opera typis partim Friburgensibus, partim Viennensibus et San-Blasianis in lucem prodierunt. Viennae adhuc constitutus et de edenda in publicum monasterii San-Blasiani história sollicitus, in origines eiusdem pro sua in historicis peritia sedulo inquisivit, bene omnino arbitratus, istis i semel detectis haud arduum nec coenobio í s. Blasii inglorium fore, integram eiusdem históriám concinnare, cuius libri ordinem et materiam ipse disposuit in conspectu novi operis ad monasticon San-Blasianum ; verum operis editio variis ex causis est intermissa. Seena rerum in aula caesarea sub Francisco Stephano caesare, et regnorum Austriae conregente multum mutata, cumque ordines seu status anterioris Austriae, quorum negotia iunctim quaerebat Marquardus, inter sese graviter colliderentur, Vienna illi abscedendum et domum remeandum fuit, anno 1749, Meinrado principe ad clavum sedente, a quo, uti a praedecessore Coelestino in officio vices gerentis confirmatus, et praepositus in Krotzingen institutus est, ubi praeter studia etiam apes et moros colens, hospitalis et generosus, in bona senectute adversa adhuc perpessus mortalia reliquit die 9. Oct. ipsius