Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
natali anno 176 2, aetatis 68., sepultus in j saeello domestieo praepositurae. Sequuntur eius opera typis impressa: I. Vêtus disciplina monastica, seu collectio auctorum ord. s. Benedicti maximam partem ineditorum, qui ante sexcentos fere annos per Italiam, Galliam atque Germaniam de monastica disciplina tractarunt. Cum triplici indice I. Librorum et capitum. II. Vocum exoticarum. III. Rerum et verborum. Prodit nunc primum opera et studio presbyteri et monachi Benedictini e congregatione s. Blasii in silva nigra. Parisiis, typis Caroli Osmont, via San - Iacobaea, ad insigne Olivae 1726. Cum approbatione et privilegio regis. p. LXVIII et 594. 4°. II. Genealógia diplomatica Augustae Gentis Habsburgicae, qua continentur vera Gentis huius , exordia, antiquitates, possessiones, praerogativae, chartis ac diplomatibus No. CMLIV, maxima parte hactenus ineditis asserta; adiectis sigilIis, aliisque monumentis aere incisis, mappa item geographica et indicibus locupletissimis. Haec vero res non modo Habsburgicas universe corroborant, sed aliis etiam plurimis illustrissimis Germaniae nostrae familiis, et patriae medii aevi históriáé lucem foenerantur. Tomus I. Viennae Austriae ex typographia Leopoldi Ioannis Kaliwoda, 1737. Fol. p. LXXII et 338. — Tomi II. Pars I: codicem probationum exhibens, quo continentur diplomata, chartae aliaque antiquitatis monumenta ab anno Christi MCCXLIV ad annum | usque MCCLXIX numero D. Fol. p. 411. Pars II: complectitur codices probationum , diplomata, Chartas et reliqua monumenta ab anno Christi MCCLXIX ad annum MCCCCLXXI a numero DI usque CMLIV. Accedunt indices locupletissimi, qui rebus tum Habsburgicis, tum plurium illustrium Germaniae nostrae familiarum genealogiis deservient. Fol', p. 412—851. III. Monumenta Augustae Domus Austriacae. Tomus I. Complectitur sigilla vetera et insignia cum antiqua tum recentiora varii generis, ! quibus usi sunt marchiones, duces archiducesque j Austriae, nunc primum ex tabulariis aliisque ! idoneis locis eruta , typis aeneis expressa cum j auctario diplomatum Austriacorum. Pars I. et II. Cum consensu aulae caesareae. Cum tabulis aeri incisis XXV. Viennae Austriae, prostant apud Leopoldum Ioannem Kaliwoda, aulae imperialem typographum anno 1750. Fol. 244 p. — Tomus II. Complectitur nummothecam principum Austriae ex gazis aulae caesareae potissimum instructam et aliunde auctam, quae a prima aetate, qua in Austria cusa fuit moneta sub Babenbergicae stirpis marchionibus adusque Habsburgicae Gentis principes, lineae Hispano-Austriacae, huiusque masculum ultimum Carolum II. regem Hispan. Nummos cuiuscumque formae et metalli: praecipue_tamen Mnemonicos atque Iconicos, qui vel horum iussu, vel eorum gratia ab aliis percussi vel fusi fuerunt, typis aeneis expressos, deducit. Friburgi Brisgoviae, typis Ioannis Georgii Felneri, universitatis typographi 1752—1 753Pars I. Complectitur tabulas aeri incisas num. LI. Fol. p. LIV et 263. Pars II: exhibet Habsburgicae Gentis principum lineae Germano-Austriacae nummos cuiuscumque formae typis aeneis expressos: ducendo initium a Ferdinando I. rom. imp. et serie non interrupta adusque Ferdinandum IV. regem rom. Complectitur tabulas aeri incisas XLI. Fol. 256 p. -—- Tomus III. Complectitur pinacothecam principum Austriae, in qua marchionum , ducum, archiducumque Austriae utriusque sexus simulacra, statuae, anaglypha, ceteraque sculpta, caelata, pictave monumenta, tabulis aeneis incisa proferuntur et commentariis illustrantur. Friburgi Brisgoviae, 1760. Editio secunda. Typis San-Blasianis, 1773. Pars prior continet praemissa praefatione, prolegomenis et auctario diplomatum, tabulas aere expressas num. CXIV. Fol. p. LXXXVIII et 117. Pars posterior continet commentarium, quo tabulae aeneae x*eliquae exponuntur, subiecto indice. Fol. 368 p. IV. Instructio pro iis, qui annales s. Blasii scribere intendunt. Manusc. continetur in Stanislai Wülberz analectorum tomo IV. 515 p. V. Hercynia vetus. Manusc. continetur in Stanislai Wülberz analectorum tomo V. 145 p. VI. Duo conceptus reformandi litterarum studia in monasterio s. Blasii. Manusc. continetur in Stanislai Wülberz analectorum tomo V. 171p. j