Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

sceptum non deseruit, imo fortiter pro aequitate propugnavit, ut officio boni civis ex omni parte satisfecisse iudicaretur. Virum ergo tam bene de salute civium meritum, grata res publica Viennensis civem creavit honorarium et ipse augu­stissimus Austriae imperátor Franciscus Iosephus insignibus c. r. ordinis Francisci­Iosephini decoravit atque in equitum huius ordinis numerum adscivit. Interea litteris vacabat tanto cum profectu, ut Athenaeum, Venetiis vigens, et academia scientiarum artiumque, quae Patavii floret, et illa Ro­mae, dei Quiriti dicta, et quam plurimae societates Vindobonenses sodalem eum sibi addiderint. Negotiorum autem et munerum cum multitudo et magnitúdó tum varie­tas, quin dissimilitudo, virium opes adficere et consumere coeperunt, ita ut hydrope pericardii correptus, die 28. Apr. 1862 ad beatam immortalitatem demigrarit, post­quam monasterio per triginta duos annos prior praefuit. Typis edidit: I. Uebungen zum Uebersetzen aus dem Deutschen ins Lateinische nach F. W. Dörings Anleitung, (i. e. Exercitia Germanico - Latina.) II cursus pro I. et II. class, gramm. 2 vol. 8°. Viennae, 1824 et 1825, typis Caroli Ueberreuter. II. Vocabularium Graeco-Latinum cum du­plici appendice brevis grammaticae Graecae sec­tioni I (edit, a P. Francisco Röhn) accommodatum. i vol. 8°. i. ed. Viennae, 1826, 2. ed. 1838, in libraria I. B. Wallishauser. III. Conciones duas: Am fünfzigjährigen Ge­dächtnistage der Einweihung der Pfarrkirche in Schottenfeld. Viennae, 1836. — Am Patronats­feste des Handlungs-Krankeninstitutes. Viennae, 184g, typis Congr. Mechithar. IV. Ansprache an den hochwürdigsten Herrn Abten des Schottenstiftes Dr. Sigismund Schuhes zu dessen fünfundzwanzigjähriger Amtsthätigkeit gehalten am 28. Iänner 1857. Als Manuscript gedruckt. Viennae, typ. Ant. Schweiger. V. Conscripsit praeterea necrologia (in ro­tulis) conventualium Scotensium inde ab anno 1830—61 vita defunctorum, quae diligentissime exarata typis demandata sunt Viennae variis in officinis. Govrik Gregorius (Mechithari­sta), Armenopoli (vulgo Szamosujvár) in Transsilvania die 14. Maii 1846 natus, Vien­nae in Austria habitu s. die 7. Nov. 1807 indutus, die 24. Aug. i85g vota emisit, et die g. Maii 1861 consecratus est presbyter. In monasterio peregit per aliquot annos officia directoris officináé typographicae et professoris históriáé universalis et Ar­menorum. Anno 1872 missus est Constan­tinopolim, ubi per 5 annos in collegio Mechith. Vindob. docuit ling. Armenam et Germanicam; item históriám universalem et nationalem (Armenam) et geographiam. Anno 1877 Viennam revocatus fungitur munere confessarii clericorum et novitio­rum, et professoris geographiae mathema­ticae et physicae. Opera ab eo in lingua Neo-armena typis édita: I. ^KuAuiJi "'m'ii'j'-^pi.m'fr } i. e. Clavis (cae­lorum) regni. Liber orationum. Viennae , typis Mechith. 1867. iiJt/iuii otMi . 1, g. Brevis história universalis in usum scholarum nationalium. Viennae, typis Mechith. 187g. III. [Kiupipiutfiijit L p Iff n, ^ [im p/i i'h , i. e. Geo­graphia universalis. I. fasciculus. (Geogr. mathe­matica et physica.) Viennae, typis Mechith. 1871. Grabinger Aegidius (Scotensis) Schwandorf, in Bavariae vico, natus est die 25. Ian. 1760, cumque die 5. Oct. i7g3 in ordinem s. P. n. Benedicti esset adscitus, vota sollemnia emisit die 5. Oct. 17g4. Paulo postquam primitias Deo celebravit die 17.

Next

/
Oldalképek
Tartalom