Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Sept. 1797, cooperatorem egit in Elgendorf 1797—1802 et ad s. Udalricum 1802 —1806. Dein in monasterium redux curatus fuit et catecheta supplens 1806. Non ita multo post 1807 parochiae provisor in Breitenlee designatus est, quod munus mox cum parochia in Enzersdorf 1807—10 immutavit, 1810—11 parochi munere functus in Waitzendorf, iterum parochiae in campo Scotorum provisor, dein vero parochus actualis fuit diversis in locis 1811 —1814 in Hoebersbrunn, 1814 —23 in Zellerndorf, 1823 — 28 in Watzelsdorf, ubi febris nervosa eum abstulit die 17. Mart. 1828. Typis edidit concionem: Predigt von der Notwendigkeit des göttlichen Segens bei allen unsern Unternehmungen, welche bei Gelegenheit, als Johann Thomas Edler von Trattnern, in der Pfarrkirche bei den sieben Zufluchten im Altlerchenfelde dem Allerhöchsten das feierliche Dankopfer wegen des fünfzigjährigen Segens, dessen er sich als Druckerherr unci Prinzipal stets erfreute, entrichten Hess, den fünften Sonntag nach Ostern vorgetragen worden. (i. e. De necessitate benedictionis divinae occasione iubilaei typographi Ioannis de Trattnern.) I vol. 8°. Viennae, 1798, typis Ioann. Thom. nob. de Trattnern. de Graefenstein Ottocarus (Admontensis), Marburgi in dioecesi Lavantina nobilibus oriundus parentibus 6. Maii 1814, Admontes professus 11. Iul. i835, primam Deo litavit hostiam 28. Maii 1837. Mox alumnis erudiendis destinatus, históriám ecclesiasticam et sacros canones 1837 — 1 85 1 iuvenes clericos docuit, addito insuper munere subpraefecti alumnorum 1840 —i85i. In vineam Domini abire iussus, vicarium egit in Weng, parochum in Palfau et ad s. Michaëlis nec non decanum ad s. Galli usque ad annum 1872. Domum redux ad s. canones anno 1878 insuper archidecanus Admontensis et administrator decanatus San Gallensis est constitutus. Ottocarus inter doctores s. theolog'iae, consiliarios reverendissimi principis episcopi Seccoviensis nec non sodales varium societatum doctarum merito numeratur. Scripsit: I. Kurzer Bericht über den Ursprung der Vikariatskirche zum hl. Erzengel Michael und den hl. Märtyrern Cosmas und Damian, wie auch der Kapelle zum hl. Sebastian zu Weng in Obersteier. (i. e. De fundatione ecclesiae s. Michaëlis etc. nec non capellae s. Sebastiani in Weng.) Graz, 1846. 8° min. Leykams Erben. II. Ein Ehefall: über den parochus proprius im Sinne der Kirche und des österr. a. b. G. B. (i. e. Quisnam parochus proprius?) Linzer theol. prakt. Quartalschrift, 31. Jahrg. 1878. II. Heft. III. Geschichte der Steiermark von Albert von Muchar. (i. e. História Stiriae, pars VI. post mortem A. de Muchar édita.) 6. Bd. Nach dessen Tod herausgegeben von O. de Gr. IV. Ehen österreichischer Staatsbürger im Auslände, (i. e. De coniugiis civium Austriacorum extra patriam.) Theol. prakt. Quartalschrift, Linz, 1878. p. 627. V. Das Ehehindernis der Religionsverschiedenheit. (i. e. De cultus disparitatis iinpedimento.) Ibid. 1878, p. 444. VI. Rechte und Pflichten eines Pfründners in Bezug auf sein Beneficium. {i. e. Iura et officia beneficiati.) Ibid. 1879, p. 427. VII. Rechten und Pflichten eines geistlichen Pfründners. (i. e. Item iura et bénéficia beneficiati ecclesiastici.) Ibid. 1879, p. 666. VIII. Das staatliche Eheverbot der Militär(Stellungs-) Pflicht, (i. e. Impedimentum conditions militaris.) Ibid. 1879, p. 748. Graf Rainerus (San - Paulanus), natus est Labaci in Carniolia die 24. Maii 181 1; s. habitu indutus die 4. Iun. i835; sollemniter professus die 28. Mart. 1837; sacerdos die 1. Aug. 1839. Studiis philo-