Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

constrictos ; epistulae variis in rebus et causis ad eum scriptae testantur. Monasterio s. Blasii, etsi inter opaca nigrae silvae nemora, ad quae circumqua­que difíicilis erat accessus, sito nunquam hospites defuerunt. Nunquam vero tanta copia aderant et tantae dignitatis, quam sub regimine prineipis Martini II V qui tunc in viis ab antecessore Meinrado stratis et bene paratis facilius advenerunt partim vi­sendi causa propter mirum templum, cum maxime autem ut suavi familiaritate amici abbatis uti possent. Eminent inter hos car­dinalis Conradus, eius frater germanus et in Constantiensi episcopatu successor Ma­ximilianus de Rodt, qui uterque cum multo nobilium comitatu advenerat; duo episcopi in p., nuntii apostoliéi Caprara et Bosca, prior ad Helvetiae pagos, ad Belgii pro­vincias alter, inopinato ad divum Blasium divertentes, diu cum abbate de legationum suarum negotiis conferebant. Suffraganei Constantienses, episcopus L. B. de Horn­stein, et eius successor episcopus Milevi­tanus L. B. de Baaden, nec non suffraga­neus Wormatiensis de AVürthwein saepius ad divum Blasium gratissimi hospites erant. Qui dignitati et iurisdictioni episcopali proxime accedunt, abbates o. s. B. congre­gationum Helvetiae et Sueviae, Lotha­ringiae, ordinis Cisterciensium, canonico­rum regularium omnes abbati Martino ac- : ceptissimi erant hospites ; etiam generalis ordinis Eremitarum, provinciales ordinis Minoritarum, Recollectorum et Capucino­rum plures venerunt, abbatem Martinum salutaturi; nec deerant abbatissae o. s. B., quas veneratio in abbatem adduxit. Inter principes civiles et insigniores hospites laicos primo loco nominari meretur Caro- Í lus dux Würtembergiae, qui anno 1 783 cum uxore sua secunda comitissa de Hochheim ad s. Blasium divertens, adspectu templi stupefactus, illud artis opus dicebat, decus et ornamentum Germaniae. Principem dein Martinum sequenti anno ad se Stuttgar­diam venientem adeo honorifice et splen­dide excepit, ut natis principibus plus ho­noris vix posset exhibere. Carolus Fri­dericus Marchio Badensis cum filio prin­cipe natu secundo magna reverentiae et laetitiae testificatione in divo Blasio fuit exceptus in vigilia omnium sanctorum. Porro Ioannes princeps de Schwarzen­berg cum uxore, eiusdem matre ac duobus filiis gemellis, in quorum gratiam adventa­rat Elisabetha Ludovici Marchionis Bado­Badensis catholica unica filia, et filius hae­res. Iosephus princeps de Eiirstenberg cum coniuge Iosepha, filia unica prineipis LIohenzollern-Hechingen, iam antea devo­tus abbatis amicus, eiusdem germanus fra­ter Carolus, et utriusque mater, nata co­mitissa de Truchsess abbatem Martinum in divo Blasio et in arce Bonndorf inviserunt. Praeterea abbatem sua praesentia in divo Blasio dignati sunt Antonius princeps de Hohenzollern-Sigmaringen, eius soror Cre­scentia canonissa in Buchau et agnatus comes de Hohenzollern canonicus Colo­niensis. Et iuvenis princeps ex illustrissi­ma familia principum de Gallizin, praeci­puas Germaniae provincias et celeberrimas civitates perlustrans, etiam coenobium s. Blasii invisere, operae pretium esse duxit. Post principes inter insigniores hospites nominari meretur Beatus Fidelis Zurlauben de Thurn, regis christianissimi mareschal­lus, et generalis emeritus, vir litteratissi­mus, et musis Blasianis addictissimus, qui 17

Next

/
Oldalképek
Tartalom