Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
ad edendam Germaniam sacram omnia diplomata manuscripta, quae magno numero collegerat, liberaliter permisit. Etiam Borussiae regis consiliarius intimus L. B. de Domra in itinere suo non omisit invisere abbatem Martinum. Quamplures comités, barones, équités ordinis Teutonici et Melitensis, ecclesiarum cathedralium praepositos, decanos et camonicos, caesarei exercitus generales, tribunos et centuriones nominare velle, nimis longum foret. Unicum nominasse libet, L. B. de Bosch, regiminis anterioris Austriae praesidem, qui iilium unicum scholis Blasianis committere maluit quam gymnasio publico Friburgensi. Liberali et hospitali antistiti vel maxime honori et decori est, quod non modo illustres hospites, aut iuxta sententiam regulae s. Benedicti divites, quorum terror ipse sibi exigit honorem, sed et pauperes plebeios, confratrum suorum parentes et agnatos praecipue ad se facile admissos, mira sua ex oculis, sermone et toto habitu elucente humilitate et affabilitate, mulsos consolatione laetosque a se dimiserit. Idem sanctissimus legislator Benedictus non solum liberalitatem in hospites, sed cum maximam pauperum et peregrinorum suscipiendorum curam praecepit, quia in ipsis Christus magis suscipitur. Quam strenue huic s. regulae mandato morem gesserit abbas Martinus, nosocomium demonstrat, extra monasterii muros ad ripam Albae ab ipso eonditum, quod, etsi satis amplum, recipiendae multitudini confluentium peregrinorum vix sufficit, e quibus multi iam longa aegritudine consumpti, ad mortem usque temporalibus et spiritualibus subsidiis abunde provisi in Domino ibidem obierunt, post se relictis pupillis, quorum dein curam in se suscepit piissimus abbas. Memoratu dignum est, quod in hoc recens exstructum nosocomium mendici, peregrini et vagabundi inducti fuerint eodem die 11. Nov. 1781, quo publica cum gratiarum actione ob aedes s. Blasii singulariDei auxilio feliciter restauratas prima vice in ecclesia nondum consecrata sollemne officium decantatum fuerat, ut etiam in vivis Dei templis, pauperibus quippe, ille honoraretur, cuius solius honori et gloriae s. Blasii templum erectum erat. Ceterum erga egenos quoscumque, ; eos etiam, qui pro misera vitae conditione - fodere non valent, mendicare erubescunt, semper liberális, postremis regiminis annis, aere alieno soluto, aedibus restauratis, cunctisque incendii damnis compensatis, liberalior adhuc et benignior fuit, vel occulte vel per officiales publice magnam pecuniarum summam distribuens, ita ut largissimis eius eleemosynis ob amorem Dei datis merito adscribatur prosperrimus successus, quem ipsi et diuturnae rei domesticae administrationi largitus est, qui in pauperibus suscipitur, Christus Dominus. Durante regimine Martini II. plura etiam sinistra acciderunt. Horribile fulmen die 2 5. Maii 1768 circa meridiem magno fragore in aedes abbatis e caelo adlapsum, sequentium malorum quasi praesagium, puellae subito fenestras claudere volenti vitam ademit, et aliquos patres Blasianos transeuntes in terram prostravit, illaesos tamen. Praeter stragem die 23. Iul. 1768 incendio aedibus s. Blasii et rei domesticae illam disciplinae reg-ulari inflictam dolebat potissimum, in epistula encyclica die 3. Sept. eiusdem anni ad Patres expositos data, deplorans interruptuin chori officium