Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
nitidioribus typis et omnis generis formis quasi novam fecit. Tot et tantis litterariis subsidiis muniti, exhortatione et exemplo abbatis excitati, et sua sponte monachi San-Blasiani ad litterarum studia se conferebant, in quibus multum profecerunt, id quod publicis editis monumentis contestati sunt. Sic Trudpertus Neugart, ut sacerdotibus in ardua adeo administratione sacramenti poenitentiae normam traderet, quam secure sequerentur, opus anno 1706 Rotomagi editum, multis adcessionibus auctum, et eruditis notis inlustratum anno 1787 prelo submisit sub titulo: Doctrina de Sacramento poenitentiae rite administrando. Franciscus Kreutter históriám anterioris Austriae in usum scholarum ex authenticis documentis hau s tam, et Vincentius Ilger observationes in saecula Christiana edidit in usum utriusque cleri reguláris et saecularis, et posterioris quam maxime, qui in scholis theologicis de disciplina, legibus et moribus antiquae ecclesiae vix aliquid perceperant. Cum bene sciverint, abbatem iam diu cogitare de Germania sacra edenda, vix dici potest, quanta laetitia animum optimi patris affecerint dilecti filii, cum die ipsius nominis festivo, die Ii. Nov. 1783, ultro se offerrent ad hanc episcopatuum Germaniae históriám diligenter scribendam. Mox primas operis lineas designavit, labores et res gerendás singulis distribuit, aliquos litteris commendatitiis instructos ablegavit, ut in bibliothecis et archivis operis subsidia quaererent, nulli labor i, nullis sumtibus parcens ad laborem suorum iuvandum. Coniunctis viribus opus fecerunt Trudpertus Neugart, Aemilianus Ussermann, Ambrosius Eichhorn, Anseimus Buss, Victor Keller, Ignatius Kopp aliique, quibus monasterii dissolutio impedimento erat, quominus susceptum opus integrum perficerent. Ceterum adeo in dies increvit fama studii litterarum in divo Blasio, ut a congregatione Benedicto-burana professor s. scripturae et linguarum orientalium postularetur; et illuc abiit P. Aemilianus Ussermann, posthac professor universitatis Salisburgensis: Friburgum abierunt P. Trudpertus Neugart, professor s. scripturae et linguarum orientalium ; Bertholdus Rottler professor diplomaticae, numismaticae et heraldicae, uterque in universitate, Anselmus Buss professor poeseos in g}minasio. Eadem fama inducti abbates, uti s. Magni ad Fauces Iulias, Campidonensis, et ord. Cisterciensium suos clericos illuc miserunt, ut sub egregiis professoribus studio linguarum orientalium, theologiae dogmaticae et morális, et iuris canonici vacarent, et miserunt iuniores patres, qui studia iam absolverant, ut ampliores facerent progressus in litteris, et rationem adornandae bibliothecae, instruendi archivi et legendi diplomata addiscerent. Praesuli tot plagis fortunae afflicto praepotentes amici et fautores multi solatio erant, quos Deo propitio nactus est. Ante omnes praeeminet augusta Maria Theresia, quae ipsi, saepissime negotiorum causa audientiam quaerenti, facilem prae potentioribus etiam adcessum et aurem praebuit, praeter negotia de multis aliis rebus, ecclesiasticis quoque familiariter et amice ei collocuta, abeuntem pretiosis et regiis plane donis, duobus quippe pectoralibus, ornatu pontiiicali, ut vocant, lugubri propria manu texto, vasis fictilibus sinicis Viennae artificiose elaboratis et