Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850

cum Status interventione reguläres adhuc rémanentes quoque corrumpunt. Initio saeculi 19, ordines aboliti restaurantur, et Bene­dictini, Cistercienses atque Premonstratenses cum patribus Scholarum Piarum, qui iam a saeculo 17, apud nos hoc munere fungebantur, ex voluntate regis gymnasia ad docendum recipiunt. Discipli­na ordinum docentium gradatim deficiebat, iam-iam ordines characterem suum specialem amittere et typus uniformis sacer­dotis-professoris se evolvi videbantur, Etiam in ordine S. Fran­cisci et aliis ordinibus minoribus magna erat labes disciplinae, ita ut saeculum 19, in Hungaria, quod ad disciplinam regulärem atti­net, periódus tristis esset. In relationibus ad limina episcoporum usque ad annum 1850 ne vestigia quidem mutationis supramemo­ratae inveniri possunt. — Iuxta Conc. Tridentinum et constitutio­nes posteriores apostolicas cura pastoralis regularium (exceptis regularibus nullius dioeceseos) iurisdictione episcopali subest. Cura pastoralis regularium in Hungaria saeculo 17. momenti fundamen­tális erat, imprimis Societatis Jesu in toto Regno, et Ordinis S. Francisci praesertim in partibus a Turcis occupatis et meridionali­bus Regni, ubi sacerdotes saeculares Turcae non toleraverunt. Curam pastoralem reguläres etiam saeculo sequenti continuabant. Tantum a dimidio saeculi 18, fit frequentior amotio regularium curatorum suppetentibus iam sacerdotibus e clero saeculari. Hac aetate simul dissidia oriuntur inter sacerdotes saeculares et regu­läres, respective inter episcopos et reguläres, maxime circa curam pastoralem et exemptionem, et episcoporum super reguläres iurisdictione m delegatam. Sicut praecipue ex quibusdam relationi­bus saeculi 19. videri potest, episcopi nonnumquam, quod ad iurisdictionem delegatam pertinet, limites transcenderunt, Sedes Apostolica saepius huic usui, qui adhuc e tempore Josephi II. remanserat, contradixit statuendo episcopos Statuum Germaniae et Hungáriáé — sicut leges Josephi II. — ius dispositions sibi vindi­cari super reguläres, non agnoscendo exemptionem eorum. E con­trario interdum reguläres titulo exemptionis a iurisdictione episco­porum etiam in casibus, cum illis secundum ius subiecti esse debe­rent, sese eximere conabantur. — Claustra monialium apud nos saeculo 16. maxima ex parte desiverunt, usque ad medium sae­culi 18. paucae solummodo moniales S. Ciarae et S. Ursulae in Hungaria vivebant, neque disciplina eorum graviter corrupta est. Secundo dimidio saeculi 18. incipit numerus monialium augeri, sed extensio magna tantum secundo dimidio saeculi 19. videri potest. Ultimo loco receptionem decretorum Concilii Tridentini, quod ad fideles attinet, tractabimus. De nonnullis partibus quaestionis huius iam egimus, nempe de praedicatione, catechesi, industria caritativa Ecclesiae etc. Sed respectu familiae Christianae suble­vandae décréta de reformatione matrimonii maxime ponderanda sunt. (Sess, XXIV,) Nos hic tantum de receptione formae Triden­tinae disserere conamur, Caput „ Tametsi" in Hungaria praescripto

Next

/
Oldalképek
Tartalom