Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850

modo non est publicatum. Synodi nostrae de matrimonio parum agebant, et neque paucis his locis totam reformatîonem Tridenti­nam recipiunt, immo de invaliditate matrimonii ex defectu formae Tridentinae nec mentionem faciunt. Circumstantiae reipublicae et vota regum Ferdinand! et Maximiliani non fuerunt apta ad publi­cationem requisitam. Protestantes ex Austria circa medium saeculi 17. frequenter in Hungáriám venerunt matrimonium inire, quia hie non fuerunt obligati ad formam Tridentinam servandam. Immo processus matrimoniales saeculi 17. in archivo primatiali Strigonii servati omnes decisionem iuxta ius ante Tridentinum vigens demon­strant, Decretum autem Card. Leopoldi Kollonics archiepiscopi Strigoniensis ex anno 1696 iam formam Tridentinam receptam esse comprobat, Ex his omnibus concludere licet decretum matrimoniale in Hungaria solummodo exeunte saeculo 17. vel ineunte 18. prae­valuisse. Quia decretum praescripto modo publicatum non est, observantia autem tam tarde receptum est, organisatio ecclesiastica communitatum protestantium illud longe praecessit, et ideo prote­stantium matrimonia inter se apud nos etiam secundum ius canonicum a forma Tridentina libera declaranda sunt. Sed matrimonia mixta usque ad annum 1868 essenti aliter iure canonico regulata erant. De matrimoniis mixtis in Hungaria tantum post pacem Viennensem (1606) loqui potest. Quod ad religionem prolium pertinet, matri­monia mixta etiam apud nos protestantes prius quam catholici in suam rem convertebant, Parochi catholici videntes sic Ecclesiam detrimentum capere, contra ius canonicum etiam tunc matrimoniis mixtis astiterunt, si educatio catholica solummodo prolium generi partis catholicae convenientium tuta reddita fuit. Card. Christianus Augustus archiepiscopus Strigoniensis anno 1715 et 1716 assistentiam parochorum tantum tunc, cum a parte protestanti in scripto reversâtes datae sunt, concessit ; qui per hoc decretum — necessitate postu­lante — duobus decenniis systema cautionum a Benedicto XIV, particulariter introductum praecessit, Sed quia protestantes etiam data cautione variis fraudibus proles a religione catholica abaliena­verunt, episcopi nostri currente saeculo 18, matrimonia mixta absolute interdixerunt. Post Josephum II., qui religionem prolium modo novo regulaverat, primis decenniis saeculi 19, disciplina mixtis matrimoniis assistendi in toto Regno valde laxa erat ; parochi matrimoniis mixtis omnis generis activam assistentiam impertiti sunt, Disciplina tantum annis 1839—40 restituta est, quod ex parte politi­corum liberalium magnis controversiis ansam dedit, Interea Iosephus Lonovics episcopus Csanádiensis Romae impetravit ius passivae assistentiae et etiam validitatem matrimoniorum mixtorum sine forma Tridentina iunctorum, (1841,) Concessionem posteriorem ius publicum Hungaricum articulo III: 1844. recepit, Sic respectu iuris canonici et patrii apud nos obligatio formae Tridentinae, quod ad matrimonia mixta attinet, cessavit, Sed usus solummodo paulatim his principiis se accommodavit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom