Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850
restauratoris fidei catholicae in Hungaria, concubinatus satis diffusus erat, et etiam alla vitia, Secundo dimidio saeculi 17, concubinatus iam palam non apparet, mores cleri meliores fiunt, Saeculo 17, et disciplina beneficialis desolata erat: continuabatur possessio plurium beneficiorum pontificalium, parochi residentiam neglexerunt et absque licentia episcopi suos fideles deserentes de uno loco in alium migraverunt, et ubi voluerunt, se collocaverunt. Respectu discipiinae sacerdotalis magni momenti eventus fuit, quod hoc saeculo apud nos Missale et Breviárium Romanum introduction est, excepta dioecesi Zagrabiensi, ubi propter oppositionem episcopi et cleri tantum saeculo sequenti. Saeculo 17, in motibus et bellis internis clerus a protestantibus multa incommoda, etiam martyria passus est, materialiter autem eius circumstantiae ita peiores evaserunt, ut se evolverit character cleri patientis et multis se abdicantis, sed urgente necessitate fortiter certantis. Saeculum 18, est in Hungaria periódus catholicismi triumphantis, magnae dimensionis, progressus et magnificentiae etiam externe apparentis, Clerus autem pastoralis etiam hac aetate valde modeste vivebat et abnegationem sui, quod ad materialia attinet, saepe exercere debebat. Congrua sacerdotalis (praeter domum parochi alem, fundum et stolam) usque ad initium saeculi 19, annuatim ex fl, 150 constabat, et tantum anno 1802 ad fl, 300 crevit, ideo multi parochi vitám miserabiliter inopem agebant et laboribus statui sacerdotali incompetentibus se tradiderunt, Relationes ad limina ex saeculo 18, generaliter laudant scientiam et disciplinam cleri saecularis, Sed in hac parte incompletae sunt, cum de diffusione genii saeculi inter clerum vix aliquid commémorant. Verum est quidem clerum Hungaricum non fuisse valde proclivem ad ideas illuminatismi recipiendas, nec doctrinis Jansenii et Febronii multum favisse ; attamen quidam pleni erant principiis istius temporis et multi in officiis suis sacerdotalibus adimplendis négligentes. Porro status clericalis contemptus erat, auctoritas eius proîapsa. Insuper ab initio temporis Mariae Theresiae et Joseph! II. et etiam primo dimidio saeculi 19, politici pondus religionis in republica regenda sensu Josephinistico magni aestimantes, religionem eiusque ministros ancillam Status facientes, hoc modo catholicos saeculares ab ecclesiasticis abalienaverunt. Sed episcopi de his magnis mutationibus paucissimum tantum referunt. Inter circumstantias memoratas solatium praebent exercitia spiritualia cleri pastoralis per dioeceses annuatim persoluta, systematice incepta secundo dimidio saeculi 18., et primo dimidio saeculi 19, pene ubique diffusa, Synodus Tridentina omnibus beneficiatis curatis praecepit, ut saltem diebus dominicis et festis, deinde diebus adventus et quadragesimae fideles pro eorum capacitate salutaribus verbis pascant. (Sess. V, 2, et XXIV. 4. de réf.) Comitia Hungarica iam ante Cone, Tridentinum ad defendendam doctrinam catholicam huic rei inserviebant, Postea synodi nostrae hanc quaestionem tractabant praescribendo ecclesiasticis, ut se ad capacitatem populi