Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850
accommodarent et primo loco veritates a novatoribus impugnatas elucidarent; minus instructi sacerdotes autem ab eiusmodi concionibus se abstinentes simpliciter tantum veritatem catholicam proponerent, Praedicationi promovendae praeter — ut ita dicamus — provocationem protestantismi maxime institutio intensior homileticae in seminariis et exemplum Card. Petri Pázmány profuerunt. Àetas a tempore Card. Pázmány usque ad Josephum II. plurimis gloriari potest concionatoribus aptis et zelosis, quamvis saeculo 18., quod ad linguam pertinet, defectiones observari possunt. Secundo dimidio saeculi 18. clerus pastoralis conciones suas censurae causa consistorio episcopali scriptas exhibere debet. Saeculi 19. praedicationes frigidae moralitatis erant plenae, nec modus theologiam docendi exsiccatus et per Statum directus ex hoc fluentes effectus tristes avertere potuit. Ex his circumstantiis initium cepit crisis concionatorum et auditorum, praedicatio et vita ab invicem longe separatae sunt, influxus Ecclesiae debilitatur. Episcopi huic malo mederi conantur, maxime praescribendo elementi supernaturalis maiorem usum, controversiarum cum sectariis praetermissionem, sermonispatrii adhibitionem, concionumdescriptionem. Catechesim sub fine medii aevi valde collapsam Conc, Tridentinum ad vitam novam excitavit decernendo saltern dominicis et festivis diebus liberos in singulis parochiis fidei rudimenta et obedientiam erga Deum et parentes docerí debere, (Sess- XXIV, 4. de ref.) Episcopi nostri in disciplinam catechesis restaurandam cito incubuerunt, synodi nostrae etiam ludimagistros et alias personas saeculares — inter quos et parentes — dicto operi salutari intéresse voluerunt. Sed exsecutio decretorum lente progressa est prae defectu individiorum aptorum. Etiam sub Card, Pázmány in eius archidioecesi doctrina Christiana valde neglecte erat, Dimidio secundo saeculi 17, disciplina catechetica ope individiorum magis excultorum et diligentiorum e seminariis proventorum melior evasit. Sed organisatio systematica per totum Regnum solummodo saeculo sequenti disturbiis internis pacatis effecta est. Ad hunc successum multum valuit Congregatio Catechetica seu Doctrinae Christianae apud nos tantum anno 1758 introducta. Haec sodalitas — opus proprie Jesuiticum — intra tempus breve per Regnum diffusa est, plerumque actione patrum Societatis Jesu, qui ubique missiones catecheticas habebant. Societate Jesu dissoluta Congregatio Catechetica paulatim desiit. In história catechesis nostrae Ratio Educationis (1777) novam epocham induxit: doctrina Christiana e domo Dei maiore ex parte transfertur in scholam et introducitur in omnes gradus scholarum. In Hungaria quidem ludimagistri iam ante Rationem doctrinae Christianae tradendae partem non mediocrem ceperunt, Catechesis in ecclesia non habebatur in plurimis episcopatibus omni dominica et festo, sed tantum lenioribus anni temporibus, deinde in adventu et quadragesima, facultatum populi rationem habendi gratia.