Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850
proceri, beneque constituti; infirmam valetudinem nesciunt, nec medicamenta, nec medicos agnoscunt, Non admodum pii sunt, cum nullus eorum fere umquam in templo visus fuerit, qui manu gestaret B. Virginis coronam 5, aut singulari aliquo devotionis affectu sanctos coleret. Tamen in Sanctam Romanam Ecclesiam credunt, sed Christianam doctrinam penitus ignorant. Maius pietatis signum quod in illis cernitur est, quod quotiescumque ex itineribus cum spoliis redeunt, primum munera ac eleemosynas e communi praeda desumptas in aedem Beatissimae Virginis sacram ferunt; atque illis mos erat numquam ad iter agendum e portu solvere, ni prius a clericis vel religiosis viris candelam aut cereum benedictum pro singulis cymbis accepissent, ut ea de nocte accenderent, sperantes illo quasi omine se magnam praedam facturos; et quia in reditu illi, qui eis cereos candelasque tradiderunt, ab eis eleemosynas postulabant, veluti obligationis ac debiti nomine, quamvis spolia essent Christianorum, sub poena excommunicationis iussi, ut nemo in posterum audeat candelas aut cereos huiusmodi cymbis dare. In ea mente gens ista erat propter indulgentias a Bonifatio VIII. Sti Spiritus Sodalitati concessas se absolvi posse ab omnibus culpis in forma iubilaei et praesertim a casibus, qui in bulla In Coena Domini 6 continentur; cum multi piratae sint, quorum magna pars iussu Serenissimi Ferdinandi anno superiore morte multata fuit. Inveni praeterea solitos fuisse domi matrimonia contrahsre uno astante praesbytero aut etiam aliquando praesentibus tantum aliquibus testibus, nec ullo modo in templo promulgabantur, Nullus archipresbyter habuit apud se umquam librum, in quem eorum nomina referrentur, qui baptismo initiabantur, vel confirmationem sumebant, vel matrimonium contrahebant, aut denique moriebantur. Nec ullus aliquando Christianam catechesim explicavit. Nemo confessariorum notionem habebat aliquam bullae In Coena Domini, et poenitentes sine ulla difficultate ab omnibus reservatis casibus absolvebant, et absque vicarii licentia propria auctoritafe confessiones audiebant, existimantos satis superque esse, si sacerdotes essent. Mulierum confessiones in sacrariis excipiebant, quae cum praesertim in pagis valde angusta essent, necesse erat ut ibi soli cum poenitente muliere manerent. Eo die quo novus sacerdos primum sacrum faciebat, a prandio ante ipsam ecclesiam tripudiabant et omnium primus novus sacerdos saltabat cum muliere, deinde archipresbyter. Omnes sacerdotes, qui in sponsaliis celebrabant, postea in convivio prope sponsam sedere soliti erant. In missis defunctorum dicebant psalmum Judica me Deus et adstantes benedicebant. Multi etiam una accensa candela et unica ampulla vini aqua permixti celebrabant et episcoporum more ter populum benedicebant. In omnibus alta5 Szentolvasó. 6 E bulla meghatározott bűnökre cenzúrákat szabott. Az évről-évre nagycsütörtökön történő kihirdetéstől kapta nevét.