Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850
ribus rem dívinam faciebant, quamvis non essent tribus instrata mappis, nec tensis coperta; et etiam in ecclesiis, quae die nocteque patent in agris, in quibus bestiae diversantur, coelique iniuriis sunt expositae. Quacumque hora post prandium defunctus efferretur, missam faciebant, quae dicitur sicca. In ecclesia cathedrali numquam, exceptis diebus dominicis et festis sollemnioribus, sollemne sacrificium factum est, nec in choro canonici officium divinum decantarunt, et omnes presbyteri communiter in chorum introibant quocumque tempore sine cotta. Feria V, in Coena Domini mensam in ecclesia cum mappa parabant, cui accumbebant iudices et seniores arcis, quibus aedituus hostias offerebat et vinum, et ita se invicem invitando bibebant, ut omnes e templo ebrii exirent. Per totam octavam diei SS. Eucharistiae sacrae unica solum lámpádé ardente expositam super altare tenebant Eucharistiam et per urbem idem Sacramentum ferebatur absque thensis, nulloque dato antea campanae signo ; et insolita aliqua tempestate saeviente nulla reverentia illud gestabant circa templum, donee procella cessasset. Dein vero, quando ad aegrotos per pagos ferebatur, presbyteri sine cotta incedebant et sine stola, et SS. Christi Corpus in pyxidula argentea marsupio inclusa sub brachio portabant sine luminibus. In quibusdam oppidis mortuos, mari aut aliquo flumine suffocatos, vultu in terram verso superstitiose humi mandabant, ut eo anno ab omni tempestate liberi essent; nec toto eo die dabant umquam Salutationis Angelicae signum. Quando viduarum sponsalia in templo fiebant, strepitum ingens edebant scamnorum, valvarumque percussione, pulsando campanas et exclamando, ita ut numquam exaudiri possent sacerdotis verba. Parochi multi ac presbyteri vixere quadraginta et amplius annis una cum concubinis, filiasque genuerunt, nec umquam sacrificio missae faciendo abstinuerunt, nec ut ab irregularitate absolverentur petierunt, Diebus sabbati in quadragesima Segniae canonici publice in ecclesia legebant B, Virginis miracula, praesertim vero eorum latronum, qui postquam multa mala patrassent, propter aliquod minimae pietatis officium in B. Virginem a morte mala liberati sunt. Omnibus licebat suggestum ascendere et inter legendum aliquem librum, sine ulla prorsus litteratura concionari. Denique his omnibus rebus adeo inordinatis ac malis illud remedium adhibui, quod mihi expedire magis visum est. Ecclesia Segniae duas tantum parochias habet, quarum altera est Brigna, quae spatio abest quindecim mille passuum, et Ottocez triginta, et ambae in finibus Turcarum positae sunt ac propterea a quampaucissimis militibus incoluntur; prima unum tantum presbyterum habet, secunda duos, ideoque propter Turcarum periculum, quod intereundum subitur, intermisi eas invisere, sed eis iuxta necessitatem consului quantum potui. Ecclesia haec Segniae nullum alium habet episcopi proventum, quam decimarum agnorum, et vini quartam partem, quae urbem circumeundo colligitur, ut a presbyteris et civibus accepi ; nam nihil notatum a