Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850

Ecclesiae optime consultum erit ad Dei glóriám et animarum salu­tem, si Sanctissimus Dominus Noster serio ageret cum Imparetore et Serenissimo Ferdinando, ut légitima fier et unio harum Ecclesi­arum, excluso prorsus Comité haeretico et ablatis ipsi ecclesiis omnibus, quas ipse occupât in Vinodolo, dioecesis Modrussiensis, quae sunt sine cura animarum, et satis bonos habent reditus, iisque episcopo aut capitulo applicandis, ex vectigali etiam Segni­ensi aliquid monetae capitulari attribueret, quo possent canonici sustentari et divinus cultus augeri. Ad quod perquam maxime prodesset etiam, si Sua Sanctitas visitatorem apostolicum destinaret, qui Crouatiam conterminasque maritimas Austriacas regiones visi­taret, quae ex defectu visitationum adeo obsolverunt, ut divinus cultus totus pene sit collapsus, qui tamen facillimo negotio potest restitui. Sk. aláírás. A jelentés a 245—47. jelz. lapokon van. Róma 1615. december 30. Martinich Vince püspök jelentése. Beatissime Pater! Visitatis SS. Apostolorum Petri et Pauli basilicis, statum Ecclesiae meae ac gr egis mihi commissi referam Sanctitati Vestrae. Urbs Segnia in Adriatici Maris littore sita est, in ipsis Dalmatiae finibus ad montium radices, qui dividunt Italiam; mare respicít austrum versus boreamque et occidentem, sed eurus omnino iisdem montibus arcetur. Praesertim vero boreas per ea loca continenter perfiat, ita ut ibi toto fere anno nullus alius ven­tus audiatur. Haec urbs Ungariae Regno adscribitur et est sub ditione Maiestatis Imperatoris Matthiae, attamen regitur a Sere­nissimo Archiduce Gracensi Ferdínando. In eius agro nihil omnino ad alendam vitám accommodatum nascitur, cum inter lapidosos montes posíta sit; quapropter omnes incolae stipendio vivunt, quod illis Princeps solvit, ut primos Turcarum impetus frangant illosque ab iis regionibus Italiaeque finibus longe submoveant ac repellant; nam experientia constat Turcas propter timorem, quem de huiusmodí hominibus conceperunt, sese récépissé longe a mari in interiores Morlachiae partes et multas Dalmatiae civitates ab assiduis excursionibus liberasse; ac propterea nullus omnino est, qui alicui exercendae arti se tradat, Incolae communi nomine appellantur Uscocchi. Verum tamen est hoc nomine eorum lingua illos dumtaxat vocari, qui extra Segnam nati sunt, in eaque postea domicilium ponunt; quorum numerus cum sit longe maior quam Segnianorum, qui vix decern conficiunt familias, cum alii omnes sint Morlacchi, qui e Turcarum manibus fugerunt, ut exules vinc­torum, omnes tamen hoc nomine appellantur, quod nomen iis paucis grave ac odiosum est, quorum genus antiquam habet in Segnia originem. Urbs haec quingentos domos habet in eaque sunt, si adultos puerosque velis numerán, fere hominum capita bis mille, et generatim sunt omnes validi et robusti, statura

Next

/
Oldalképek
Tartalom