Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850
et num ista [!] ab Archiduce confirmentur. In Civítate Segniensi nullí sunt magistri, nullae puerorum scholae, sed summa ruditas et barbaries. Duo sunt monasteria regularium seu potius hospitia, Franciscanorum alterum de observantia, alterum Dominicanorum, in quibus bini ternive fratres morantur, absque ulla regula aut disciplina. Est praeterea hospitalis olim ecclesiastica S. Spiritus, iam pene tota derelicta, absque ulla hospitalitate et laici reliquias parvulas quas habet absumunt, Civitas parva est sub dominio Caesaris, quatenus rex Ungariae est, propugnaculum adversus Turcas, propterea armorum solum exercitium in ea reperitur, Quadringentos ad summum habet focos et militiam valde insolentem ; nuper tarnen ad aliquam disciplinam est reducta, opera potissimum moderni episcopi, propter quod ad mortem illum oderunt ii, qui vocantur Uscocchi. Modrussiensis Episcopatus non habet sedem, neque cathedralem, quia Modrussa Civitas in ipso Turcarum confinio sita iam tota collapsa et desolata est; sola parva arx ab exiguo praesidio detinetur. Bona tarnen pars ipsius dioecesis adhuc bene culta et habitata manet cum novem oppidis seu castellis sub dominio temporali Comitis de Zrin, Crouatae haeretici. A paucis annis ordinarie adnexa fuit 4 voluntate Imperatoris et consensu dicti Comitis administratio huius episcopatus Episcopatui Segniensi, numquam tarnen facta fuit légitima unio et semper certant inter se Imperator et dictus Comes de iure patronatus huius Ecclesiae, ita ut facile contingere posset, ut separentur; immo vero praedictus Comes omnino habet animum non conferendi amplius illos reditus ulli episcopo, sed sibi retinendi pro expensis in praesidiis contra Turcas, et moderno episcopo noluit eos concedere, nisi imposita gravi pensioni munerum quorumdam ad 200 pene scutos. Hi porro reditus consistunt in decimis et possunt conficere summám circiter sexcentorum scutorum. Praeterea ultra montes sunt alia oppida adhuc Christianorum quinque aut sex, eiusdem dioecesis et fere sub eodem dominio, quae bona ex parte habent incolas haereticos et nullam communicationem cum episcopo, partim propter haeresim, partim propter interpositos montes Turcis grassatoribus plenos. In hac parte citramontali ad Mare Adriaticum pertingente incolae omnes sunt catholici et possunt conficere summám animarum ad quindecim millia. Et in singulis oppidis sunt fere ecclesiae collegiatae. Numerus sacerdotum omnium potest esse ad sexaginta, qui vivunt ex distributionibus, nam eo ipso, quo factus est sacerdos, participai quisque in suo oppido ; omnes sunt Illyrici et omnia divina peragunt in lingua Illyrica, Hanc dioecesim visitavit episcopus modernus et in ea reperiit summám barbariem, nullamque pene subordinationem aut obedientiam cum Sede Apostolica, nullam dependentiam a sacris canonibus et conciliis ; etiam coeperat paulatim eos reducere, sed alterius erit absolvere, Utrique 4 Kozsicsics János pk (1564) után. Névtár, 1913. 32.