Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

Instructio fideli nostro magnifico Wolffgango Balassa de prefec- tura seu capitaneatu arcis nostrae DiosGywr data Cum dictus fidelis noster Wollffgangus Balassa ab ineunte ae­tate sua in aula nostra nutritus et versatus sit, optimumque nobis de se virtutis specimen dederit, nos quoque nostra gratia clemen­ter in eum inclinati, eum promovere oblata oportuna occasione voéuimus. Quare confisi etiam de eius fidelitate, diligentia et in­dustria, praefecturam seu capitaneatum custodiam ve arcis nos­trae Diosgyewr durante nostro beneplacito clementer praefato Wolffgango Balassa contulimus et commisimus, debet itaque ipse omnium virium suarum ad hoc contentione eniti, ut fidem, diligen­tiam, industriamque suam nobis probet, omnesque officii sui par­tes gnaviter ac solerter exequendo fiducia de se expectationique nostrae satisfaciat, ut in posterum ad maiora eum evehere pos­simus. Ut autem Volffgangus Balassa officii sui partes intelligat, prae­cipue sciat sibi incumbere fidelem et accuratam custodiam et des- inuerit arcis nostrae Diosgyewr. Debet ipse tum per se tum per vicecastellanos caeterosque milites presidiarios pedites et equites, quos sub se ad custodia dicti loci habet summo studio superinten­dere, ut summa vigilantia arx ipsa custodiatur. Item diurna noc­turnaque vigilie rite atque acriter peragantur et observantur. Id autem non solum vicecastellanus et aliis militibus committat, sed ipsémét quoque die noctuque advigilet, ut defensio debito modo procuretur et arcem nocturno tempore, quando necessitas re­quiret, bis terve circumeat custodesque ad vigilantiam cohortetur. Ignorare cum non debet Balassa arcem hosti vigilantissimo vici­nam, et ob id diligentissima custodia opus habere cum hostis non solum aperta vi, verum etiam fraudibus ac dolosis machinacioni- bus studeat confines arces in suam potestatem redigere. 90

Next

/
Oldalképek
Tartalom