Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
Tormenta vero bellica omnis generis, ut falconetas, pixides manuales, barbatas, globos, pulveres tormentarios, ignita instrumenta et alia eiusmodi ita suo quoque loco et ordine tenenda et munda asservari curet, ut necessitate poscente facile reperiri et in usum depromi possint. Et quia dictus capitaneus, ut praemissum est, habet sub se certum numerum equitum nimirum equites sexaginta cum decem equitibus sibi attributis, et peditum quoque ad custodiam arcis et terrarum arci subjectarum, ac ditionis nostrae conductum. Com- missarii nostri, qui cum collocabunt, singulos pedites specialiter ad arcis defensionem destinatos, ac etiam potiores milites equitatus firmissimo juramento ad fidelitatem primo nostram deinde serenissimi Romanorum, Hungáriáé et Bohemiae regis ac domini Maximiliani secundi filii nostri charissimi, ac postea ad obedien- tiam et disciplina erga ipsum observandam obstringent. Concedimus item et clementer pro dicto equitum numero tubicinem unum cum solucione ordinaria et alibi consueta. His porro equitibus et peditibus, volumus, ut semper provisor noster lustratione legitima praehabita de manu solucionem faciat, et tantum primoribus ad numerum ei subjectum. Peditibus vero singulis per se competens stipendium numeret, et capitaneo quoque nostro Balassae pro decem equitibus ipsi attributis solutionem integram ad manus eius assignet. Quia vero semper praesentis pecuniae adest facultas, ob cuius defectus difficultates solet incidere, capitaneus noster eo casu tum ipse boni consulet, tum equites et pedites sibi subiectos ad hoc bonis modis adducet, ut victualia nostra in solutionem suam gratis animis acceptent. Interdum autem alicuius temporis moram aequis animis pacientur, donec vel praesente pecunia vel alia ratione queat succurri. Quod si autem ex iis militibus utriusque ordinis temporum successu aliqui discederent a servitio, vel deciderent , debebit capi91