Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

ne. Quae vero pauperum fuisse certo obstiterit ante expeditionem commissariorum restitui demandetur. 2. Ad supplicationem Stephani Vas. Rejiciendum negotium ad futuros commissarios, qui et de homine videant, an sit dignus beneficio, et de domo ac vineis statuant, an sine insigni detrimento, possit eas maiestas vestra Sacra conferre, et an nullum occurrat iuridicum impedimentum aliqui aequuum et honestum iudicaremus, ut veteranus servitor, eam remunerationem ferret fidelis servitii, se haec petitio non pro­cedit, si verum est, quod postea comperimus. Nam in supplicatione Galli Her exponitur superesse haeredes legitimos ad quos domus haec et vinea spectent. 3. Laniorum supplicatio de nova crudelitate officialium Martini Nagy et Francisci ursini, cutes et faenum auferre intentum. Pos­tulatio ea iusta videtur. 4. Ad supplicationem Matthiae Wywarossy Iusta est postulatio et demandandum videtur futuris commissar- iis, ut cum praesentes in loco fuerint, per iudicem loci pro more in regno observari solito, causam in iudicium assumi et viris or- dinedecidi iubeat, quod si Stephanus Chiatari comparere noluerit, mox Mathiae Wywarasi vineas adiudicent et restituant. 5. Ad supplicationem Georgii Her et Joannis Zalay Iustissima postulatio et cognita per futuros commissarios causa restituantur domus et vineae. 6. Ad supplicationem Pauli Gombos, de florenibus 84, item de flo- renibus 80, per dominam Barbaram Fanchi ablatis, annotata est opinio iam antea in serie supplicationum commissariis, oblatarum. Quod porro attinet ad florenos 122, quos civibus Miskolcensibus 85

Next

/
Oldalképek
Tartalom