Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

mutuo se dedisse scribit, et ad parrticulas vineae per summa hac pecuniae pignori traditas, in quibus petit se conservari, donec pe­cunia restituatur, Et quod ad domum in deserto loco aedificatam spectat, commissarii futuri dispiciant, et quod iustum visum fuerit exequaretur. Reparationem autem sacelli ab haeredibus dominae petat. 7. Ad supplicationem Christophori Séraphin De pecunia liberis suis per eorum materteram relicta, et per dominam Barbaram Fanchi erepta, in parato et vinis, non est haec expositio conveniens cum superiore, quam supplicatio in eodem negotio commissariis exhibita continet, ibi enim parati con­tinentur florenos 150, sicut et hic, ac vina ibi habentur tria tan­tum, quae aestimat florenos 50, item vina diluta, seu vinacea duo, quae aestimat florenos 12, quo pacto evadit summa ad florenos 212, hic continentur vini vasa sex, vinacea duo, quae postulant sibi reddi de ea copia vinorum, quam fratribus suis domina Bar­bara reliquit. Dicimus ergo, et haec sicut supra et requirendos esse haeredes dominae, et ab illis, satisfactionem postulandam. Quo vero ad furem spectat in manus dominae traditum, et per eam dimissum, qui abstulerit mille florenos amplius, tametsi id quoque in superiore supplicatione continetur, tamen hic ea petitione su­persedet. 8. Ad supplicationem Christophori Séraphin, qua petit sibi concedi domum seu curiam nobilitarem cuiusdam Balo in oppido Mohy, antea a suo caesarea maiestate dominae Barbarae Fanchi relictae Sigismundi Balassae per defectum seminis iure perpetuo collatam deinde per ipsam ipsi Christophoro Séraphin coram capitulo Ag- riensi iure perpetuo donatam testantibus litteris capituli, atque ideo supplicit eam dominae donationem confirmari, opinione nos­tra, commissarii futuri rescient, an ea domus fuerit nobilitaris an coloni seu libertini cuiuspiam, nam si fuit coloni seu libertini, do­86

Next

/
Oldalképek
Tartalom