Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

Sunt praeterea supplicationes circa idem negotium postremo ex aula transmissae, ad quarum singulas consequenti serie opinio­nem adnotavimus. 1. Ad supplicationem universitatis oppidi Myskolcz de violentiis per Martinum Nagy alias Zabo et Franciscum Ursinum novos offi­ciales Diosgyewr illatis. Indignum profesto censemus haec ita crueliter per novos offi­ciales patrata, ut etiam Sigismundi Balassae et Barbarae Fanchi saevitiam, facti atrocitas excesserit, cum sic conveniens sub iuris- dictione Sacrae maiestatis vestrae subditos iustius et benignius haberi, quod unquam antea sint habiti, quapropter si quae hospi­tali usuique pauperum languentum et mutilatorum eripuerunt, ea confestim restituant, cum sit peccatum clamans ad Deum. Deinde vinorum a civibus ablatorum iusta precia solvant iuxta articulos et eis juxta eorum privilegia libera vendendi vina eorum facultas permittatur, servata iure educillationis pro maiestate vestra Sa­cra, eo temporis tracta, quo ea domino terrestri de more iam re­cepto procedit, nimirum a die Divi Georgii Martyris ad diem divi Michaelis Archangeli, eo addito, quo si quis casus necessitatem at­tulerit, una ab eis ad arcis sustentationem colligendi, ea dent non inniti precio competenti. Laniis quoque, de sevo et cutibus bovum mactatorum liberam disponendi facultatem, sine ulla molestia permittendam existimamus. De iudicis autem tam barbarica trac­tatione, tamquam ignominiosa contumelia et pauperum in hospi­tali degentium impia oppressione, severe officiales animadverten­dum dicimus sine respectu nec sunt personae eiusmodi quarum respectus prae aliis haberi debeat, cum sint de media plebe. Et quoniam immanitatem designarunt, nomine maiestatis vestrae indignam omneque pietate alienam, mox ab officii removeantur. Detur autem hoc totum negotium futuris commissariis, praecipue vero, ut dispiciant, an prata et vinee ad hospitale pertineant nec 84

Next

/
Oldalképek
Tartalom