Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
summam certo aliquo anno se extenderint. Quandoquidem su- persttes plerique sunt ex officialibus arcis, et rationistis, a quibus regesta aummi poterunt, itidem et de nonis frugum. De lucro ex educillatione, quam summam uno alterove anno id fecerint, cum sit principalis proventus secundum nonas. Et quam possit facere circiter verum. Itidem de agicultura. Item ex teloniis, sylvis ac aliis accessoriis omisso quae in qui proventus nomine non com- praehenditur, cuius tamen genera intelligere non magni fuerat negotii, atque ita proventuum summa posita statuere licuerat certam equitum peditumque numerum. Et quantum in eorum item officialium arcis capitanei, provisoris, castellanorum saliaria, veniret per annum, et rursus solutionis summa facta, mox adparuis- set, an quippiam pro reposito permaneret, et quantum id esset. Cum itaque hoc caput instructionis inter coetera non postremum, obiter sit praeteritum, necessarium putamus, ut enuo commissarii deligantur, qui et proventuum summam, quantum accedere po- terint, coniectura, superiorum etiam temporum regestis adiuti statuant, et collatione praesidii, modum definiant et novos officiales collocent, et supplicantium petitiones cognoscant, et partim expediant, partim ad maiestatem nostram certo sciant referre. In universum autem censemus subditos arcis in eodem statu habendos, quod ad contributiones aliosque reditus et servitia attinet, qui fuit tempore Balassae, et dominae Barbarae Fanchi, semota crudelitate et pauperum expilationibus. Et quoniam tam inordinate arx Diosgyewr est relicta et perceptio praecipuorum proventuum instat, utpote nonarum de frugibus et vinis censusque Sancti Michaelis et hac maxime diaeta celebratione verendum est, ne Turei varias atque improvisas excursiones facturi sint, summopere maturandam maiestati vestrae Caesareae duximus, hanc deliberationem, ut primmo quoque tempore idonei offici, iales imponantur, et caetera, quae ex usu sunt rite ordinentur. Haec habuimus ad relationem summisse in medium adferre. 83