Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
AZ IRAT: B/1: OL NRA Fasc. 266. N. 10. 1-24. p. OL Filmtár 5940. B/2: ÖStA HKA HFU RN 10. 1563. föl. 144-163. W 1585. [B/l külzetén:] Opinio camerae Hungaricae super opinione commissariorum Dyosgeoriensium. [Alatta más kézzel:] Reddatur camerae Hungaricae. [B/2 külzetén:] Responsum penultima Augusti 1563. Sacratissima caesarea maiestas, domine clementissime! Servitutis et fidelitatis perpetuae in gratiam sacratissimae ma- iestati vestrae commendationem. Relationem dominorum commissariorum ad arcem Dyosgyewr expeditorum et ei adiuncta scripta nos iuxta benignum maiestatis vestrae sacratissimae mandatum perlegimus diligenter, atque etiam articulos eius singulos accurate excussimus, etiam supplicationes nonnullorum maiestati vestrae sacratissimae porrectas maturo consilio examinavimus. Ad singula igitur, tum relationis capita, tum supplicantium postulata opinionem nostram ordine subsequenti annotavimus. Ut autem omittamus ea, quae cum castellanis et Joanne ac Georgio Fanchy acta sunt, cum ea in deliberationem non veniant, obiter tantummodo annotando, quod et reversâtes castellanorum nobis probantorum et aliae reversâtes Joannis Fanchy propositae, bona forma conceptae existimantur, et postulationes Joanis Fanchy iniquae et indignae videntur. Primum omnium de inventario opinionem dominorum commissariorum, quae se maiestati vestrae sacratissimae transmisisse aiunt, nos nec accepimus, nec vidimus. Ea sane, quae inventario continentur, tum victualia, tum tormenta, tum alia genera arcis sustentationi et conservationi necessaria perpauca, ac minime sufficientia arbitramur. Ubi proventus exibentur per litteram E. iuxta articulum „Item accersitis...” ea proventuum descriptio adeo obscura et perplexa, 71