Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
ut pie risque de locis eius Magnificus Franciscus Thurzo vel Fran- ciscus Pesthiensis sit interrogandus. Colliguntur tamen ex ea descriptione per universa loca a arcem Diosgywr pertinentia. Coloni integri seu integram sessionem obtinentes No. 721 Medii No. 99 Unde rursus offeruntur integri 46 1/2 Inquilini No. 172 Desert sessiones No. 82 Novae domus No. 2 Libertini No. 9 Quod ad censum attinet, is profecto exiguam summam facit, cum fere ubique duobus terminis festis, scilicet Divi Georgii et Divi Michaelis sonos nummos hungaricales solvant et unum duosve boves per annnum. Inspectis itaque et perlustratis diligenter proventibus omnibus, iudicamus praecipuum arcis proventum, nonas ex vinis et frugibus, praesertim oppidi Myskolcz promonthoria sint amplissima et nobilia vina produceant. Secundum nonas, educillationem vini ponimus principalem proventuum in oppidis Gyewr, Myskolcz, Mo- hy, Kereztes, Kewesd, et in pagis. Tercio loco agriculturam numeramus, quae opinio institui potest, cum ubique sint agri et ampli et uberes, et coloni sementem facere, metere, faenum desecare teneantur. Quarto vinearum arci propriarum, fructus non contemnendus videtur. Numeravimus autem in elencho proventuum vineas octodecim, quarum alias aliis domina Barbara Fanchi donavit. Coeterum ea donatio nullam vim habet post eius obitum. Eas igitur omnes arci vendicandas censemus, etiamsi quae sunt altarium, et a multis retro annis altarium officiis cessantibus arci sunt adplicatae, penes arcem retineantur, cum id equius sit, quam ut in privatorum dominorum potestatem redigantur. Restitistis autem altarium officiis facile erit eas altaribus resignare. Quinto ex sylvis glandiferis decimae singulis annis de porcis capiendae non 72