Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
praeterea ipsi ex proventibus arcis non contemptendas opes contraxerunt. Qua in deliberatione illud commissarii reputabunt, ut tantum ea militum manus conducatur, quam ita (uti praemissum est) commode ex proventibus ali possit, ne scilicet proventus exhauriantur. Ac commodum futurum esse nobisque benigne probaretur, si ea ratio iniri posset, ut praesidiarii equites ad saliaria annua pro ut nos in Hungária obtinuimus, quem etiam hodie omnes magnates observant, et non ad menstruas solutiones conducerentur. Credimus enim Sigismundum Balassam, et eius relictam mortuam non alia ratione equitatem aluisse, cum peditibus porro Hungaris facilior res est, ut ad angarias cum eis conveniatur, in certam solutionem pecuniariam et annonae praebendam quottidianam, quam consuetudinem quo ad eius fieri id posset observari vellemus. Agant porro cum capitaneo seu castellano supremo arcis eius- que subcastellanis et cum provisore de eorum solutione et quatenus aequa et honesta pacatione se conduci pacientur cum eis conveniant, ita tamen, ut conclusionem ad nos reiciant, spe eis facta honestam eis solutionem et Caesaream ac nostram gratiam eis non de futur am. Considerabunt etiam moenia et propugnacula arcis, et si quae in aliqua parte ad pericula praecavenda munitio est necessaria, eaque de re nos relatione sua docebunt. Quando vero castellum Puthnok eo loco est, ut multum in eo momenti positum sit, ad inhibendas incursiones Turearum in per- nitiores terras agrosque ditionis nostrae versus Cassoviam, cum id hactenus fidelis nobis generosa Barbara Fanchy tenuerit certo praesidio, accedentiam aliquo peditum nostrorum numero eum etiam locum commissarii nostri per se inspiciant, et considerent quo praesidio opus habeat, et quo statu sit, qua ve munitione, et consultent accurate an praestet eam ad Zenderew adiungere et 66