Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
curae Stephani Zolthay subicere, an verő aput arcem Dyosgywr relinquere. Concipient etiam formulam instructionis pro capitaneo seu castellano supremo arcis expediendo, et item formulam instructionis pro provisoris futuri officio, cum ipsi ibi tanquam in re praesenti eam optime concipere posse videantur, utramque autem nobis hac nostra commissione perfuncti, exhibeant. Super his autem omnibus relationem certam claram et perspicuam maiestati nostrae porrigant juxta quam de singulis instructionis capitibus maioris momenti praecipue, opinionem suam liquido scripto comprehensam simul offerant, exequuturi nostram benignam et expressam voluntatem, gratia nostra regia recognoscendam. Si quae vero hac instructione comprehensa non sunt, quae ipsi praesentes pro sua industria animadvertent, ea quoque curabunt et perficient fideliter iuxta nostram de ipsis spem, et ipsorum in sacram caesaream maiestatem nosque obligationem, atque ea non secus ac caetera quae instructione continentur sibi commissa putent. Datum Viennae, XXIII, die Aprilis. 1563. Regnorum nostrorum Romani primo, Bohemiae vero decimo quinto. 32. 1563. április 29. Kassa Zay Ferenc és Pesti Ferenc - a királynak AZ IRAT: A: ÖStA HKA HFU RN 10. 1563. föl. 137-138. W 1585. Külzetén két gyűrűs pecséttel. D: BAZmLt XV. 17. Diósgyőr. TARTALMA: Kálnássy Ferencet javasolják kapitánynak. [Címzés a levél külzetén:] Sacratissimae Romanorum ac Bohemiae regiae maiestati etc. domino, domino nostro clementissimo. 67