Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

opinione, quae libertates illis tam difficilibus temporibus servari commode posse videantur. Interpellarunt quoque sacratissimam caesaream maiestatem nuntii demortuae dominae Barbarae Fanchy, nomine ipsius vi­duae, uti ejus maiestas caesarea Joanni cuidam literate Zabo do­nationem libertatis ab ea collatam clementer conservaret, in quae illa eum manuteret, cum autem etiam de arcis fundis illi largita sit, videant commissarii quale et quantum sit, pratum illud, quod illi ab ea collatum dicitur, an sine insigni detrimento arcis ab ea possit avelli, quandoquidem ab arce suas terras haereditarias neutiquam censeremus alienandas. Sin etiam praefati commissarii praescriptam proventuum inda­gationem ob temporis [...Jamtatem commode absolvere nequiver­int, (quam tamen ut perficiant benigne hortamur) ve illos perpen­dere ac deliberare [...] pacto et per quos et explorato [...] queat nobisque quae sibi hac in re consultum videantur, certo suo exiguo unacum aliis relatione sua danda aperiat. Hoc etiam commissarii nostri inter praecipua sibi incumbere scient, ut cognita vel certa salva coniectura aestimata proventuum annuorum summa limitent, stipendiariorum tam equitum, quam peditum numerum pro praesidio arci imponendorum, et summe potissimum ratione utilissima eam [...] impostorum tam officiali­bus, quam militibus provideri et quam solutionem singulis decerni posse [...]erint, diligenter deliberarent nobis quam litteris unacum relatione opinionem suam scripto exhibeant. Interim tamen dato praescriptoque per ipsos certo milite refiquorumque servitorum ordine, quo ea arx interea tenoris rite et absque periculo consti­tute et sufficiens eo munita sit, in eo tamen hoc inter rationem eius praesidii solutione affluant, unde nobis certus fructus respon­deat, et ad alias quoque necessitates nostras in illis partibus prae­sertim finium sustentationem queat provideri, quemadmodum an­tehac apud eam arcem Sigismundus Balassa et eius relicta coni- unx praesidium equestre et pedestre pro necessitate tenuerunt, et 65

Next

/
Oldalképek
Tartalom