Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

tant, item molendina, piscinas, stagna piscosa, sylvas glandiferas et aedificiis aptas, et item promontoria seu vineas, arci proprias, prata, agros etc. Quae omnia non tantum a dictis judicibus et juratis, verum etiam a Joanne Fanchy et veteranis servitoribus pervestigabunt cognoscentque, intelligant etiam labores et servitia ad quae sub­diti arcis ad eam ipsam arcem praestanda obstricti teneantur, et quoniam nomine oppidi Miskolcz caeterorumque oppidorum et pa­gorum ad arcem pertinentium, exhibitus sacratissime caesareae maiestatis supplex libellus est, quo petitur, ut dicta oppida pagi­que in privilegiis suis a divis quondam regibus Hungáriáé collatis conservarentur, idque officialibus arcis demandetur, postulent. Commissarii nostri a singulis oppidis privilegia eorum, quorum exempla diligenter transsummant, eodemque pacto etiam in pagis si qui aliquo privilegio gaudere se affirmaverint, id sibi exhiberi iubeant, factaque descriptione illis restituant, eiiusmodi autem de­scriptiones privilegiorum nobis una cum raelatione sua porrigant. Et quid sibi de praedicta Miscolciensium peticione consultum vi­derunt, opinionem suam una nobis exponent. Dabunt autem operam, ut ex iisdem judicibus et juratis sub vinculo iurisiurandi de fidelitate ab eis sumpti, intelligant anti­quas oppidorum dictorum pagorumque libertates immunitatesque eisque solerter perceptis et signatis, deinde illud sub eiusdem iuramentarii vinculo exquirant ab illis, quo pacto et qua nam in immunitate subditos arcis nominatorum oppidorum et pagorum incolas magnificus quondam Sigismundus Balassa, et post eum domina Barbara Fanchy tenuerint, quas pensiones, quos labores, quaeve servitia ab eis exegerint, quamve observaverint in vino­rum educillacione consuetudinem, qua in re non mox subditorum relationibus acquiescent, sed etiam ab officialibus et veteranis provisoribus ac servitoribus arcis informationem rectam capient, et id quod ceperint, nobis scripto referent, addita relationi sua 64

Next

/
Oldalképek
Tartalom