Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

sunt. Quod si vero clementissime rex ea fuerit vestra regia cle­mens voluntas, ut non obstantibus praemissis causis et difficulta­tibus Joannis Fanchy propter commendationem et fidelitatem de­mortuae suae sororis ratio hac in re habeatur atque officium pro- visoratus ei committatur. Videbatur nobis humillime pro commodo maiestatum vestrarum fore, ut Joanni Fanchi conferretur proviso­ris officium, isque curaret proventus ac bona ad arcem pertinentia. Verum iuxta eum adhiberetur ad defensionem loci rerumque belli­carum usum et tractationem praedictus Franciscus Zalay, is non minus sit attendens ad id, ne locus et dicio amittatur, quam ad ip­sos proventus. Cui rationistam seu contrascribam, adiungendum necessarie existimaremus, qui aeque ut ipse universorum reditum atque perceptorum et erogatorum rationem sciret, et ipsas percep­tiones et erogationes faceret, ut superinde sufficientes et absolutas rationes scribere et tenere posset. Et una completis annis rationes administrationis ipsorum semper apud hanc cameram explicaret. Quam ad provinciam nominaremus, quendam Christoporum Daubman juvenem, agilem et in huiusmodi negotio versatum, uti sufficientem. De personis autem idoneis nominandis, quae nimirum in com­missione nomine maiestatis vestrae sacrae ad perspiciendam ar­cem Diosgiwr, et pro toto statu eius loci ordinando deligerentur, hoc habemus, scribere maiestati vestrae. Quod cum negotia sint ardua et magni momenti, quae commissarii illic revidere, agere atque ordinare debebunt, uti maiestas vestra regia ex forma in­structionis mandato eiusdem per nos futuris commissariis con­cepta benigne cognoscet et per se etiam pro suo summo ingenio facile cogitat ac perpendit, profecto acuti ingenii virum ac in tali­bus rebus bone versatum, iudicioque pollentem ac non postremae autoritatis hominem ea tota res requirit. Quare, ad hanc commis­sionem ante omnes alios, generosum et magnificum dominum Franciscum Turzo, consiliarium et praefectum camerae aulicae maiestatum vestrarum dihgendum statueremus, cognoscimus 53

Next

/
Oldalképek
Tartalom