Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

enim eum ad huiusmodi provinciam aptissimum maximeque ido­neum, cum et ingenio polleat, et experientiam non mediocrem in huiusmodi arcibus, tum municione, tum commeatu, tum praesidio necessario constituendo ordinandoque, tum etiam officialium col­locatione, et proventibus inspiciendis ac considerandis, non vulga­rem comparatam habeat. Cui magnificus dominus Franciscus Zay, partium superiorum capitaneus atque egregius Franciscus Pes- tiensis, proventuum illarum partium administrator adiungendi videntur, utpote qui ex commissione reverendissimi domini archi- episcopi Strigoniensis, locumtenentis etc. ante quoque ad recipien­dam arcem eam fuerant expediti. Movemur etiam hac ratione, ut authoritate et iudicio ac rerum peritia praediti viri eo deligantur, quod si in isto primo principio négocia et status arcis rite ordi­nabuntur et constituentur, felix atque utilis erit omnium negocio- rum progressus. Sin vero in ipso principio impingatur, verendum ne omnis retro in deterius tempore labantur. Restat iam, clementissime rex, ut ad supplices libellos maies- tati vestrae regiae per nuncios demortuae dominae Barbarae Fan- chy porrectos, nostram opinionem significemus. Et primo, quod ad peticionem humilem Joannis et Georgii Fan- chy attinet, nimirum ut eis propter merita sororis ipsorum ali­quibus bonis providere maiestatis vestrae dignentur, id situm est in gratia maiestatum vestrarum, consentiendum tamen nobis videtur, ut eaedem eis bona aliqua conferre velint, in eo tamen summisse maiestatem vestram regiam admonendam duximus, ne bona et possessiones arcis uti peculium coronae ab ea divellantur, neque enim est licitum iuxta leges et decreta regni peculia coronae quoquo modo alienare, eo quoque pacto proventus arcis diminu­erentur, ita, ut maiestas vestra sacra cogatur aliunde providere. Ea autem Joannis et Georgii postulatio, quae est de educendis ex arce rebus, quas ipsi dicunt ad se ab ipsorum sorore devolutas esse, ad cognitionem commissariorum rejicienda videtur, ut illi pro ipsorum fidei obligatione diligenter ac fideliter inspiciant et co­54

Next

/
Oldalképek
Tartalom