Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

quinque vel sex vasa vini facile divendi et absumi dicantur, in evidens et grave maiestatis vestrae sacrae praeiudicium, civibus non tantum non controvenientibus, sed etiam vinis a se suppeditatis illius oeno­polium alentibus. Cum iidem maiestatis vestrae sacrae vina aut ne quidem deponi permittant aut initiari distrahique non patiantur. Caetera indigna quae in contumeliam et incommodum maiestatis vestrae sacrae patrant, libello per rationistam eius arcis Franciscum Ursinum nobis exhibito, sunt compraehensa, quem his adiecimus. Haec porro causa extitit oppidanis, unde in tantam rebellionem abie­rint, quod vociferentur, per maiestatem vestram sacram meram ipsis et absolutam omnium onerum, et laborum libertatem esse concessam et confirmatam. Quod longe secus se habet, recordatur enim maiestas vestra clementer, eam extitisse sub diçta suam definitam et con­stitutam deliberationem, ut quantum ad servitia et labores atque pensiones attinet, eodem statu subditi essent, retinerenturque, qui fuit temporibus Sigismundi Balassae, et eius relictae, summota tan­tum tyrranide, facile enim maiestas vestra sacra pro sua summa prudentia reputat, quomodo arx posset conservari, his praesertim difficillimis temporibus, si laboribus et servitiis subditorum, atque abis opportunitatibus et educillatione vini et agricultura, penitus destitueretur, remaneret certe desolata, nec diu subsisteret, sed hinc animantur, sicut revera percepimus oppidani homines alias feroces, quod cum eorum nuntii in aulam veniunt, e cancellaria mandata qua- ba volunt de plena bbertate capiunt, quibus deinde tam pertinaciter inherent, ut se divelh ea spe atque opinione non patiantur, prout iam adparet. Etsi vero maiestas vestra sacra pauca quçdam privilegia eis confirmaret, tamen in eis nil agitur de servitiis, aut operis et labori­bus subditorum, sed de particularibus quibusdam praerogativis, ut quod ipsis eiceat, maleficos in suo terreno captivare, judicare et puni­re, item quod Ubera eis sit facultas eligendi plebani, item ne liceat vina exotica, cuique in medium ipsorum inferre, et ut Kewesdienses uti valeant armis a Matthia rege concessis, et de abis huiusmodi, quae nihil praejudicant maiestati vestrae quominus necessaria 108

Next

/
Oldalképek
Tartalom