Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
praestent servitia. Quapropter maiestati vestrae sacrae consulimus humillime certe fideliter, uti maiestas vestra sacraa in pristina sua deliberatione permaneat, atque tam insolenti contumacia ac rebellione nuncios oppidanorum severe corripiendos maneat, cumque eius- modi solo responso illos dimittere dignetur, quod paucis diebus sit expeditura commissarios, qui ac novos officiales collocabunt, et omnem statum ordinabunt, et querelas ac controversias omnes cognoscent atque definient. Quod iam spectat ad provisoris officium, nemini id rectius maiorive cum maiestatis vestrae usu ac commodo committi posse censemus spectabili Joanni Lippay, quem etiam anno superiori proposueramus, praesertim cum Joannes Swkanus, quem secundo loco minatum a nobis recordamur, iam provisoratu Agriensi fungatur. Haec erant clementissime imperator, quq in toto arcis Diosgwr negotio pro nostra subiectissima opinione perscriberemus. Quam Deus conservet etc. Datum Posonii, die 3. Julii, 1564. 40. 1564. sd. [augusztus 17. körül?] hn. A modrusi püspök - a kamarának[?] AZ IRAT: A ÖStA HKA HFU RN 11. 1564. fol. 247. TARTALMA Jelentés - egyebek mellett - Diósgyőrről. [...] Fui etiam his elapsis diebus in Diosgyeor, situmque eius contemplatus quam diligentius potui, inveni arcem illam in maxime periculoso loco sitam, cum ad latus maximarum sylvarum sit posita per quas transfugae illi, quos Marteloczos vocamus perpetuo divagantur, possentque loco illi adferre perniciem nisi meliori modo custodiatur. Sylva siquidem illa in cuius fere fine arx esse sita, incipit a Tharkan villa Agriae subdita ab eaque unico milliari eoque perbrevi distante et perpetuis posita arboribus pervenit usque ad Diosgieor, 109