Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
viribus et functionibus praeditum, salvo unius cuiusque honore, et summoto omni obtrectationis studio, nil aliud in hanc considerationem vocando, praeter id quod maiestati vestrae bono loco vero illi, atque ditioni sit tranquillitati atque conservationi. Nos iuxta fidei nostrae obligationem ex supra enumeratis quidem Valentinum Bamffy ad id muneris, caeteris praeferendum iure optimo arbitramur, ut cuius et sobrietas et vigilantia et fortitudo et constantia et rei militaris pericia multorum honestorum hominum testimoniis perhibeatur, praeter hos autem aptum et idoneum indicamus ad eam praefecturam, eum quem superiore quoque anno per nos propositum fuisse recordamur Franciscum Zalay, qui modo capitaneum agit maie- statis vestrae sacrae in oppido Wngwar et iam per complures annos inter capitaneos maiestatis vestrae sacrae celebre nomen obtinet, estque non tantum bellicis, verum etiam aliorum virtutum, quae in bono viro spectantur laudibus cumulatus. Verum non possumus non maiestatem vestram humillimis precibus orare, et observare, ut iam tandem certis officialibus delectis et constitutis, commissarios clementer expediat, qui ex re et usu maiestatis vestrae Sacrae tum ac rem ipsam, tum ditionem, et inprimis oppidanorum servitia, proventus, et negotia ac controversias ordinent, nam duo praecipue oppida Miskolcz et Kövesd, extrema contumacia iam rebellant, nec ullos labores praestare volunt, sed penitus ob omni servitio atque onere se exemptos contendunt, quod quantum spectet in damnum ac praeiudicium maiestatis vestrae sacrae vel hinc aestimare maiestas vestra sacra potest, quod modo seges omnis maiestati vestrae sacrae facta matura iamdudum et messi apta, in agris neglecta manet, subditis operam suam ad messem perficiendam obstinate negantibus. Cumque proventus pecuniarii sint perexigui, et ex educillatione vinorum arx potissimum sustentare etiam tempore Balassae consueverit, dicta duo oppida penitus recusant ullum verum maiestatis vestrae sacrae inter ipsos sub signo distrahi cum interim Joanni Balassae, que certam domum in oppido Miskolcz habet continue vina per spinam distrahantur, ut una qualiter hebdomada 107