Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
michi antea dato contrarias, quibus sacratissima maiestas vestra michi et modernis futunsque arcis Dyosgyewr officialibus serio committere dignata est, ne eosdem cives de Mezewkeowesd ad ullas exactiones agriculturas, seminaciones, messes, falcationes, et vinorum educillaciones cogere vel compellere audeamus, sicuti ex ad- iuncto exemplo ipsarum Litterarum videri potest. Cum itaque et ego documentum et informacionem sacratissimae maiestatis vestrae michi datam in medium protulissem, ac coram omnibus oppidanis perlegissem elata voce responderunt, se nichil informacionem michi datam curare, haberent enim aliud sacratissimae maiestatis vestrae mandatum recens emanatum, cui se accomodare vellent. Deinde admonueram eos bonis verbis bis vel ter, coram capitularibus aliisque primariis et nobilibus viris, vicecomitibus, iudicibus nobilium ac servitoribus sacratissimae maiestatis vestrae quamplurimis, ut debitam obedienciam laboribus tempore Sigismundi Balassa exhibitis, praestarent me quoque pecora illa nuperrime propter eorum contumaciam ablata, quae sacratissimae maiestatis vestrae restitui iussit, ipsis sine defectu restituere velle promiseram, ac si aliqua ex eis mactata essent, illa quoque addere obtuli, ad quod illi elato animo responderunt, etiam si omnia eorum bona et pecora auferentur ac ipsorum quoque personae in carcerem trudantur, ad nullos se labores cogi permittent, sed omnino se mandato sacratissimae maiestatis vestrae michi recens exhibito accommodare vellent. Verum domine clementissime, optime ea quo mandato sacratissimae maiestatis vestrae continentur percipio, nempe quod ipsi cives et incolae oppidi Mezew- kewesd ad inconsuetas et extraordinarias soluciones et servitia compelli non debeant, neque eos ad aha servitia coegi, nisi ea qua tempore Sigismundi Balassa exhibuerunt, sed et ex hiis nonnulla sunt relaxata. Contenta quoque privilegiorum per sacratissimam maiesta- tem vestram confirmatorum ad minimum usque punctulum observare et manutenere studeo. Sed dicti cives et oppidani sub specie et nomine confirmatorum privilegiorum ab omnibus prorsus solucioni- bus serviciis consuetis et educillacione vinorum exempti esse volunt. 103