Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

Quoniam igitur quaelibet arx potissimum ex educillacione vinorum fructibusque allodiaturae, qui colonorum opera et labore cumulantur, sustentacionem suam habere debet, dignetur sacratissima maiestas vestra iamdictis oppidanis et civibus de Myskolcz, Mohy signanter illis de Mezewkewesd (qui fere omnis controversiae autores sunt) stri­ctissime iniungere, ut eucillacionem vinorum, agriculturam semina- ciones, messes, falcaciones aliosque labores antea consuetos et circa arcem necessarios, eorum privilegiis et praerogativis nichil omnino derogandum, sine difficultate et controversia admittere et exhibere debeant. Dicunt enim, quod libertatibus suis modo etiam ita gaude­rent, sicuti tempore divorum Matthiae et Ladislai regum Hungáriáé, quo nullis prorsus exactionibus seu laboribus onerati fuissent. Nam Sigismundus Balassa non fuisset eorum dominus haereditarius, ideo ipsos tanquam impignoratos, ad omnes, quos voluisset labores et servitia compulisset violenter, ad quae postquam sub tutelam sacra­tissimae maiestatis vestrae pervenerunt nullo modo essent astricti. Quamobrem si educillacio vinorum labores et servitia consueta ac necessaria deficient, non quod sexaginta vel sexaginta quinque equi­tes et numerus peditum necessarius pro custodia arcis interteneri possent, immo ne quidem decem pedites sustentari poterunt. Cete­rum, cum hisce diebus ahquot vasa vini ad dictum oppidum Mezew­kewesd misissem, ut ea ad racionem sacratissimae maiestatis vestrae educillarent, ex quibus milites ad custodiam arcis ordinati suum stipendium habere potuissent. Iudex et cives eiusdem oppidi vina illa sacratissimae maiestatis vestrae retromittere volebant, tandem depo­suerunt ea, atque in contemptum sacratissimae maiestatis vestrae ipsi ad suam propriam racionem vina emerunt, quae nunc propinant. Vina vero sacratissimae maiestatis vestrae tanquam abiecta ibidem iacere permittunt, ex quorum contumacia reliquorum quoque bono­rum et oppidorum incolae similem audaciam summunt, et si aliquan­do iudices iuratos in negociis sacratissimae maiestatis vestrae vel alicuius causa necessitatis ad nos vocamus, communitas non permit­tit eos advenire, ita quod res eo deveniet, ut ne quidem particulam 104

Next

/
Oldalképek
Tartalom