Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

172. 1540. oktbber 23. Vilna. Zsigmond kirdly levele a% ors^dgfburaibo^ amelyben tdjeko-^tatja oket Frangepdn Ferenc egri piispbk es Perenyi Peter kbvetsegerbl, s tandcsot ker a teendbkrbl. LL IX. kbtet, 30a—31b.fol. Consiliariis regni Poloniae Reverende in Christo pater, sincere nobis dilecte! Mittimus sinceritati tuae instructionis exemplum, quae per mmctium reverenmssimi domini Agriensis et magnifici Petri Pereni proxime nobis est allata. Mittimus una et lit­terarum exemplum, quas manu sua scripsit ad nos dominus Agriensis. Ac utrique qui­dem iam respondimus, et instructioni, et litteris, sed ita tamen, ut quam ipsi expiscari fortasse a nobis volebant sententiam nostram suspenderemus. Nam neque de eo, num regnare vellemus nepotem nostrum, alterutram in partem quidquam respondimus, quod llli procul dubio scire maxime cupiebant, totumque illum locum de consilio dato per dominum Agriensem serenissimae filiae nostrae silentio praeteriimus, neque etiam fa­cturos nos recepimus, ut authoritatem nostram interponeremus, ne Turcarum episco­pus Varadiensis auxiliis uteretur. Illud tantum respondimus neque nostra, neque serems­simae filiae nostrae voluntate, aut etiam scientia id fieri. Atque ita dubios eos et suspen­sos reiiquimus de omnibus iis, quae illi quam maxime cognoscere ex nobis cupiebant. Cum enim res esse videremus arduas et difficiles, non esse fas putavimus absque since­ritatis tuae et aliorum regni nostri senatorum et consiliariorum consilio certi aliquid re­spondere. Quare hortamur sinceritatem tuam atque ab ea postulamus, ut suam nobis sententiam perscribat. Est enim haec nobis, si fuit ulla ahquando, anceps et perdificillis deliberatio. Serenissimo quidem Romanorum regi quod ita factum necessarium esse iu­dicabamus, animi nostri sententiam plane aperuimus, nosque non lmpedituros quo mi­nus ille regnaret, prontisimus. Quam deliberationem nostram tacitam esse voluimus, ne qua ad proceres Hungariae permanaret. Nunc statuere satis non possumus, an ii ipsi proceres diutius adhuc de eo, quod deliberatum a nobis est, celandi sint ac suspensi quodam modo tenendi, an potius ipsis quoque aperiendum est id, quod animo nobis­cum constituimus. Scimus eo animo esse quosdam erga serenissimum dominum Roma­norum regem, ut Turcarum iugum, quam illius imperium ferre sint paratiores. In quo­rum manibus cum et arces quaeque munitissimae, et non contemnendi thesauri sint de­functi regis, qui proprie ad nepotem nostrum pertinent, veremur, ne et se, et arces illas cum thesauris Turcis dedant, si nostro se praesidio destitutos esse prorsus intellexerint, qua ex re multum ad nepotem nostrum, regnumque Hungariae universum mcommodi et periculi esset perventurum. At si celemus diutius, qui haerent adhuc, neque alieno a nobis animo esse videntur, neque satis habent cum animo suo constitutum, quid consilii capiant, eorum voluntates prorsus et a nobis, et a serenissima filia nostra disiungemus. Quamobrem perscribat nobis sinceritas tua, putet ne diutius suspensos esse tenendos animos Hungariae procerum, an explicandum tandem id, quod est a nobis deliberatum? Quod si suspensos esse tenendos censet, quousque tandem ita celandi sint et cum per­vulganda tamen aliquando res sit, qua ratione perveniri ad id queat, ut quam minimo cum periculo divulgemr? Deinde vero ut hac de re consilium nobis suum impartiat sin-

Next

/
Oldalképek
Tartalom