Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

ceritas tua, admonendus ne sit litteris nostris dominus Varadiensis episcopus, ut ne ad Turcarum perfidia confugiat, an coniuvandum potius? Hoc si fecerimus, iustam fortasse hominum repraehensionem non effugiemus: cum non minus in vitio sit, qui cum potest, non impedit, quo minus aliquid impie fiat, quam qui ipse agit impie. Si vero Turcarum auxiliis adscribendis episcopum deterruerimus, periculum est, ne et apud illum nihil pro­ficiamus, cum praesertim nullas ipsi copias ostendemus, nihil ei praesidii polliceamur, et si qua permanarit hoc ad caesarem Turcarum, ne graviter illum offendamus. Et hac ita­que de re quid sentiat, nobis sinceritas tua diligenter perscribat. Quoniam vero fore su­spicamur, ut a caesare Turcarum legatus veniat, qui nos ut nepotem ad regnum conse­quendum adiuvemus, hortetur, sua etiam ipse auxilia ultro deferat: volumus, ut tempori nos sinceritas tua faciat certiores, quid vel illi respondendum sit vel etiam nunctio, si quem eadem de re cognita caesaris Turcarum voluntate nonnulH Hungariae proceres ad nos miserint, factura sinceritas tua pro officio suo et gratia nostra. Datum Vilnae, XXIII-a mensis Octobris, anno Doniini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regni nostri XXXIIII-o. Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium 173. 1540. oktbber 23. es oktbber 24. Vilna. Zsigmond kirdly vdlas^a Frangepdn Ferenc egri piispbknek a Perenji Peter abauji ispdnnal kb^bs kbvetsegere, illetve levelere. LL VII. kbtet, 135a—138.fol. Responsum reverendissimo domino Agriensi episcopo Reverendissime in Christo pater, dornine nobis sincere dilecte! Legimus ea, quae scripta misit ad nos paternitas vestra et quemadmodum res isthic acta sit, abunde cognovimus ac primum agimus gratias paternitati vestrae, quod cum ma­gno esse in luctu et moerore, serenissimam filiam nostram accepisset boni ac fidi servito­ris functa officio. Etsi graviter ipsa laborabat, doloris tamen sui oblita ad mitigandum serenissimae filiae nostrae dolorem ultro Budam accessit atque eam quibus potuit verbis gravissimis consolata est, nihil fecit spe et expectatione nostra alienum. Hoc enim nobis semper de paternitate vestra pollicebamur, quod ipsa etiam se facturam recepit nullis e­am in casibus, nullis periculis serenissimae filiae nostrae defuturam, quae nostra de pa­ternitate vestra spes et expectatio, quod nos minime fefellerit, non mediocrem ex eo vo­luptate capimus et iterum atque iterum paternitatis vestrae gratias agimus. Sed neque il­lud nobis minus gratum est, quod cum semel atque iterum postulasset a paternitate ve­stra et a spectabili ac magnifico Petro Perenni serenissima filia nostra, ut semota quavis cunctatione ad se venirent ac fidele sibi consilium suum impartirent, uterque vestrum promptum se et alacrem exhibuit, neque sine magno, ut scribit paternitas vestra, vitae discrimine prope Budam ipsam accessit. Fecerunt dominationes vestrae pro officio bo­norum senatorum et fidehum defuncti regis sui servitorum, quod in gravissimo casu se­renissimae coniugis eius, filiae nostrae charissimae praesto illi adesse voluerunt. Nos hu­ius tam promptae voluntatis dominationum vestrarum grati semper et memores futuri

Next

/
Oldalképek
Tartalom